# Acta eruditorum 1700 85

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, CONCORDIA QUATUOR EVANGELISTARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/85

Unde integrum contextum ita effert: Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Tunc quidam ex plebe dixerunt illi: malos male perdet, & vineam suam locabit aliis agricolis. Marcum igitur & Lucam solum parabolae sensum curantes Christo tribuere responsionem plebis, eo, quod responsionem illam applicaverit. Post applicationem vero istam a Christo factam Sacerdotes demum dixisse: Absit! Alias enim, si statim post responsionem vocem illam protulissent, contra aequitatem & sensum communem locutos eos fuisse, sibique ipsis parabolam aperte applicasse innuit. Schaubuͤhne der Welt oder Beschreibung der vornehmsten Geschichte des ietztlauffenden XVII Seculi, &c. i. e.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
