# Acta eruditorum 1700 87

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, MEDITATIONES QUAEDAM ET EXPERIMENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/87

MEDITATIONES QUAEDAM ET EXPERIMENTA circa Vegetationem, a JO. WOODWARD Illustri Societati Rigia proposita & ex Transact. Philos. Anglicanis mensis Junii anni 1699 p. 193. squq. excerpta. Eterum plerosque terrae potiores partes, uti in aliorum corporum, ita in vegetabilium quoque constitutione tribuisse constat, quae parentis & matris honorifico nomine propterea illis etiam appellata fuit. Ab iis longissime recesserunt summi nostri seculi Physici, Verulamius maxime, Helmontius atque Boylius, qui vel solum, vel praecipuum vegetabilium principium aquam esse existimarunt. Experimentis, quibus inducti hanc sententiam amplexi sunt, doctissimus Woodwardus exiguam probandi vim inesse existimat. Ut taceamus enim, quod ex ejus sententia, terra ita coqui non possit duabus vicibus, ut ad eundem praecise siccitatis gradum reducatur, difficillimumque etiam sit, & terrae, & plantae ex hujusmodi terra, aqua affusa, natae pondus praecise assequi: nondum probare potuere sententiae illius patroni, aquam, terrae illi affusam, ex partibus prorsus homogeneis aqueis sine ulla terrearum, quibus limpidissimas etiam aquas non carere Auctor ostendit, admistione consistere. Hoc ipsum vero docens, simul etiam corpusculorum crassiorum omni aquae innatantium naturam examinat, duorumque generum illa esse observat. Partim enim terrestria ea & vegetabilia esse dicit, haecque cum diversissima sint, diversis etiam vegetabilibus nutriendis inservire: partim mineralis esse naturae, atque ea etiam corpuscula non eandem omnes rationem habere, cum salina alia sint, vitriolica alia, alia nitrosa, alterius denique naturae alia. Hujus igitur naturae non minus quam naturae terrestris corpuscula in omnibus aquis esse censet, cum eo discrimine tamen, ut major eorum copia in fontibus quam in fluminibus & in pluviis aquis minor quam in fluviis reperiatur. De istis omnibus experientiam unumquemvis convicturam esse confidit, si aquae, in vase probe obturato asservatae, mutationes observet; vegetabiles enim terrestresque particulas tempore aliquo elapso in viridem massam concretas superficiem occupare: fundum petere, utpote graviora, mineralis naturae corpuscula animadvertimus. Cum itaque aquas omnes multum terreae materiae admistas habere ex istis constet, difficile admodum est dictu, utrum aqueis an terreis particulis nutritionem suam & augmentationem vegetabilia debeant. Id tamen ut assequeretur Vir solertissimus, hanc viam sibi ineundam esse putavit: Varia sibi eaque omnia ejusdem, quantum fieri potuit, capacitatis vitra delegit, aquae in eas infusae pondus diligenter exploravit, orificiumque singulorum membrana in medio perforata, ut plantam sine nimia compressione, quae vegetationi ejus obesse posset, admitteret, obduxit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
