Latin
MEDITATIONES QUAEDAM ET EXPERIMENTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 88
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ipso id agebat, ne aqua alia via quam per caulem plantae adscendere atque evaporare posset. His vero ita cum cura dispositis, varia mentae aliarumque plantarum germina delegit, eaque, examinato pondere eorum, in modo commemoratis vitris per aliquantum temporis incrementa capere jussit. Atque adeo exacto non integro trimestri spatio, plantis ex aqua amotis, denuo pondus aquae, plantarumque cum omnibus foliis, quae marcescentia defluxerant, exploravit. Adeoque computum instituit, quantum aquae in plantae incrementa fuerit impensum, quantum item materiae plantae hac vegetatione accesserit. Computum illum accurate descriptum ab eo habemus, qui docet luculente, longe majorem aquae copiam semper insumi in hac vegetatione, quam cui aliqua proportione pondus materiae, quod plantae accessit, respondeat: minima enim differentia materiae ponderisque, quo planta aucta fuit, ad aquam consumtam est 1 ad 4633. Hinc vero merito concludit Vir Cl. maximam partem massae fluidae, quae per plantam tanquam filtrum aliquod elevatur, non figere in ea sedes, sed per poros ejus avolare &in atmosphaeram exhalari, atque inde simul rationem reddit, cur vaporibus humidis adeo obsideantur loca, frequentibus arboribus consita: inde &quid olfactum nostrum suaviter adeo afficiat, explicat; esse nimirum id nihil aliud quam circumvolitantes illas particulas humidas, in itinere suo per plantarum caules subtiliores plantae particulas avehentes: imo &originem gummi &mannae aliarumque exsudationum vegetabilium deducit, quae sint a crassioribus particulis plantae cum humidis avolare nitentibus, sed ob gravitatem suam in superficie florum, foliorum &aliarum partium plantae considentibus. Quemadmodum vero, ut ad rem, quae praecipue hic agitur, redeamus, aquae particulae, licet mox avolantes, in planta adscendunt, ita terreas, ras, aqua uti ostensum fuit innatantes, in plantam simili ratione adscendere inde patet, quod longe major terrestris materiae copia, experimentis viri Cl. ad finem perductis, subsederit in aqua, quae nullam aluerat plantam, quam in ea cui planta nutrienda concredita fuerat. Itemque ex eo, quod dilutae in aqua terrae qualem horti requirunt, magna pars in plantam abierit, quodque in plantis, quae ad maris littora inveniuntur, mineralis materia manifeste se prodat, ut alia hujusmodi argumenta taceamus.