# Acta eruditorum 1700 91

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, JO. SCHILTERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/91

Ista uti in quavis disciplina obtinent, ita in Jurisprudentia quoque locum inveniunt. Hinc nemini mirum videri potest, quod post plures aliorum libros elementares, alia scripta compendiaria, utilitati tironum dicata, indies prodeant: nam nemo paulo cordatior est, cui non in aliorum scriptis aliquid displiceat, quique compendiosius se docere posse, si suo remigio rem agere sibi liceat, non arbitretur, & a quo adeo aliquid hujus generis scriptionis, ratio officii haut exposcat. Atque haec etiam causa est, quare Consultissimus Autor noster Principia Juris in usum Auditorum vulgaverit. In iis id operae dedit, quo prima legum elementa & argumenta, eorumque rationes clare & distincte discentibus ob oculos ponerentur, quoque illa ex ipsis fontibus haurirentur, ipsa verba textus Institutionum, quin & plerarumque legum, quantum fieri potuit, servanda putavit, retenta Institutionum methodo, paragraphis tamen parallelis, sed compilatorum incuria dispersis, ad In prolegomenis de compilatione & haunum caput revocatis. bitu juris Justinianei sollicitus Noster, plura haut proletaria, quaeque in hujus generis libellis non temere alias reperias, inspersit. In specie de Justiniano Imperatore observat, quod habuerit parentes Sabatium apud Illyrienses Istokum dictum, & Vigilantiam (ante Biglenizam dictam, voce barbara, deinde haud dubie in Latinae suavitatem inflexa) Justini Imper. sororem: quod natus sit in oppido Taurisio, educatus vero in civitate Bederina, juxta Taurisium sita, quam postmodum Justinianam primam dixerit, eoque sensu patriam suam vocarit in Nov. II: quod antea apud populares suos Ilpraendae, i. e. recta justitia audiverit. De Theodora Justiniani conjuge annotat Noster, quod fuerit Acacii cujusdam, sub Imperatore Anastasio, Ursarii seu ursis alendis praefecti, filia, venustissimae formae mulier; tandemque contendit male quosdam Justinianum credere analphabetum, deceptos loco quodam Suidae, in quo tamen pro Justinianus, legendum sit Justinus, Arcana Procopii Historia, ex qua ista Suidas hauserit, nec non codicibus MStis Vaticanis isti rei fidem facientibus, cum omnes, teste Alemanno Bibliothecae Vaticanae Praefecto, vocem Justinus habeant.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
