Latin
JO. SCHILTERI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 92
Unproofread scanNot analysed yet
In ipso tractatu concinnando quomodo versatus sit Noster, id multis referre non attinet, cum ex notissima Institutionum serie ultro hoc intelligatur. Sufficiat in genere admonuisse, quod ad Jus Civile unice respexerit, ejusdemque summa capita brevissimis enuntiatis proposuerit. Adjectae dissertationes quatuor de portione legitima, liberis, parentibus &fratribus relinquenda, titulo de querela inofficiosi testamenti amplius illustrando inserviunt. Prima quinque constat capitibus. Primum de ratione nominis satagit, secundum &tertium originem portionis legitimae, ac speciatim an ex L. Glicia vel Falcidia eadem sit, investigat, sed consuetudine eam esse introductam quartum ostendit, quae tamen non meri juris positivi sed &naturalis aliquo modo censeri debeat, docente id capite quinto. Secunda quatuor capitibus portionem legitimam describit, eamque liberis, parentibus &fratribus deberi sigillatim deducit; cui tractationi tertia diversam legitimae quantitatem, ejusdemque computandae modum, sex capitibus explicata, addit, ac tandem quarta per quinque capita modum relinquendi legitimam ejusque consequendae remedia, nec non contraria exponit. THOMAE CRENII ANIMADVERSIONUM PHILOlogicarum &Historicarum Pars sexta. Lugd. Batav. apud Abrah. de Swart, 1700. in 8. Plag. 15. T summam elegantiorum literarum cultoribus placendi cuLApiditatem nunquam se, quoad vixerit, depositurum esse eruditissimus demonstret Crenius, quintae Animadversionum suarum Philologicarum &Historicarum parti haud ita pridem evulgatae sextam nunc comitem addit, in qua ad methodum saepius a nobis memoratam, a variis Autorum quorundam celebriorum editionibus sermonum suorum auspicia capit, circa Lucretium primo p. 1. s. &postea Justinum, p. 24. s. tum Valerium Maximum, p. 35. s. ac tandem circa Florum, p. 40. s. industriam suam exercens.