# Acta eruditorum 1700 93

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, JO. SCHILTERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/93

Quemadmodum vero de iis etiam, qui in hos Autores commentati fuere, uberiora nonnunquam diversorum judicia in medium adducit: ita occasione quavis alia oblata, idem praestare non omittit, ac peoin testimonia non usquequaque obvia de Dionysio Lambino p. 2s. Baptista Fulgoso, p. 38. Jo. Camerte, p. 41. Jo. Stadio, p. 41. Desiderio Heraldo, p. 107. Jac. Andreae, p. 170. Lamb. Danaeo, p. 174. Georg. Traperuntio, p. 197. Jo. Sleidano, p. 204. accumulat, integram quoque Matthaei Judicis p. 49. s. & Jo. Martini, Ecclesiastae Groningani, A. 1665 defuncti, p. 76. s. biographiam exhibens. Tacemus, quae de morte Ubbonis Emmii, p. 74. s. & Gilb. Genebrardi, p. 166. s. commemorat. Mores insuper quorundam, utpote Caroli & Henrici Stephanorum, p. 88. 89. & Jo. Sturmii, p. 142. delineat, inque horum postremo rarissimam templorum frequentationem, qua suam utique famam macularit, merito taxat. Ut Ciceronis loca aliquot praetermissa hactenus ab aliis p. 121. s. emendat atque explicat, sic Hottingeri lapsus circa Scriptores Lutheranorum non unos p. 143.s. observat. Quam contemtim habita a Stephano fuerit Ars Scaligeri Poëtica, p. 89. s. edocet, ibidemque de bibliopolarum & typographorum in eruditissimos librorum conditores injuriis non rarenter exercitis conqueritur. Quam manifestum sit, quod pro captu lectoris, proque fautorum penuria aut copia, fata sua liber unusquisque experiatur, exemplis quam maxime idoneis p. 109. s. probatum dat. Curiosa sunt, quae de Matthaei Evangelio Hebraico, p. 82. s. de Martyribus ad triremes olim condemnari haudquaquam solitis p. 134.s. de memoriae facultate omni in quibusdam subito deperdita p. 194. s. commentatur. Inter epistolas, quas primus e MStis heic evulgat, eminet eucharistica Tanaquilli Fabri ad Academiae Lugduno-Batavae Curatores, pro oblata sibi ab istis Graecarum literarum professione, p. 23. itemque alia Nicolai Blancardi ad Jo. Wevelichoven, qua desiderium ille suum Boxhornio apud Leydenses succedendi declarat, P. 45. Nec injucunda est, quam Jos. Scaliger scripsit ad Scipionem Gentilem, dum huic versiculos suos ejus de donationibus tractatui addendos transmisit, p. 18. Ad Andream Colvium scribentem p. 47. Claudium Salmasium suspicari valde ipsum videas, quod suo de fomore trapexitico commentario exiguam apud Theologos plaplerosque gratiam sit initurus. Pag. 30. s. Jac. Bongarsius in exaratis ad Justum Lipsium prolixis litetis, loca varia in trigesimo sexte Justini libro emendanda adducit. Cum Commentarii, quem in Psalmos dedit Gilb. Genebrardus, exemplar tale nactus Nostenfuerit, ad quod plurimas sua manu notas Andreas addidit Rivetus, hinc easdem cum curiosis Lectoribus p. 157. s. liberaliter communieat. NOUVEAU VOTAGE D ITALIE. i. e.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
