Latin
LIBRI NOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 99
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Doctores Scriptoresque hujus seculi celebres fuerunt sane, qui magnam eruditionis &doctrinae laudem apud posteros consecuti sunt, ut Petrus Alliacensis Cardidinalis, Johannes Charlierius a patria Gerson seu Gersonius dictus, Nicolaus Clemangis, Nicolaus de Cusa Cardinalis, Aeneas Sylvius seu Pius II Pontifex, Alphonsus Tostatus aliique, sed cum Auctor de eo solicitus sit, ut opera saltem illorum atque scripta recenseat, vix hinc quae delibemus, nobis suppeditantur. Querelas autem cordatorum seculi hujus virorum, de corrupto Ecclesiae statu, nec Auctori praetermissas, jam alii notarunt diligenter. Juvabit tamen, quae generaliter de hujus seculi scriptoribus Autor censet, paucis indicare. Depelli namque coepisse hac aetate barbariem, quae superioribus seculis orbi Christiano incubuerat, observat. Praeclarumque in repurganda a spinosis quaestionibus &Scholasticorum ineptiis Theologia, exemplum omnibus praeivisse Petrum Alliacensem, Johannem Gersonem &Nicolaum Clemangis: disputationes certaminaque cum Graecis, Wiclesistis &Hussitis, occasionem sacras litteras paulo diligentius perscrutandi, antiquitatesque Ecclesiasticas pervestigandi praebuisse, praestantesque hinc in Theologia exegetica, Graecaeque ac Ebraeae linguae cognitione extitisse viros, Paulum Brugensem, Hieronymum de S. Fide, aliosque: ad corrigendos mores disciplinamque Ecclesiae restaurandam, &ad primitivae ecclesiae imaginem revocandam, multa hoc seculo praeclara fuisse scripta: Canonici juris interpretes ipsos consulere coepisse fontes, &ex canonibus Ecclesiae veteris suorum decretorum, dogmatumque repetiisse rationes: Mystica Theologia ad excessum usque nonnullos fuisse delectatos, indeque in grauissimos subinde incidisse errores: dedisse quoque hoc seculum Historicos, qui licet consummati non sint in hoc genere, non tamen quoque sint spernendi: casuum, quos vocant, conscientiae scriptores huic seculo suos debere natales: soli eloquentiae, praesertim sacrae, cum illuvie &squalore superiorum seculorum adhuc fuisse colluctandum, cum