# Acta eruditorum 1705 101

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/101

hac ipsa distributione per sortes facta dicere orditur, ac post Terrae Sanctae extollit praestantiam. Civitates quoque Hebraeorum uti generatim, sic primariam maxime urbem Hierosolymitanam lustrat, & cum civibus earum aliquandiu versatur, nec Proselytorum, qua justitiae, qua domicilii seu portae obliviscitur. Conjugia porro & divorta, Familiasque inter eos florentes, uti eorundem non minus negotia exponit, & quibus haec reguntur, tempora, dies, hebdomadas, menses, annos metitur, & sub finem breve Kalendarium Judaeis familiare subnectit. Nullam Reipublicae salutem esse, nisi cives suis utantur bonis, eorumque tranquilla gaudeant possessione, & quisque suo fungatur officio, spe praemiorum & metu poenarum, Libri septimi initium praesupponit. Istum vero scopum cum sine Politico Regimine attingere haud liceat, idcirco de eodem latius disserere Autor nunc instituit. Derivat illud a primaevo Magistratu, Senioribus populi, Principibus tribuum, capitibus Familiarum, Principibus civitatum, Chiliarchis, Centurionibus, Quinquagenis Decurionibus, & eorum Ministris, qui e nuncupantur. His addit extraordinarios in Israele Judices, a quibus ad statum Reipublicae reliquum, inde a morte Josuae, ad Reges usque transit. Sed diutius circa statum sub Regibus exactum detinetur, sigillatim Saulem, Davidem, Salomonem ob oculos sibi proponens, & sacrarum pariter ac civilium rerum sub istis conditionem delineans. Synedrium magnum ac minus, Domumque Judicii Triumviralem, seu Triumvirorum quoddam collegium in civitate, quae CXX incolas non haberet, una cum Judiciis quibusdam aliis describit, & ut horum justitiam in praemiorum ac poenarum distributione consistentem, sic jura quoque belli ac pacis examinat. Qui supersunt quinque Libri, circa Hebraeorum sacra & religionem singuli occupantur, & octavus quidem per loca sacra divagatur, Tabernaculum puta Mosis, cujus ornamenta & supellex recensentur, Templum Salomonis, cujus varia fata perpendit, & ejus cum secundo Templo comparationem instituit. Synagogas dehinc, & tandem Excelsa atque Proseuchas. Nonus tempora relatione sacra notat, Sabbathum ante omnia, Neomenias inde & Festum clangoris, ac festa quolibet anno solennia, Festum Paschatos, Pentecostes, diem Expiationis, Festum Tabernaculorum, Festaque extraordinaria atque accessoria, quibus & jejunia associantur. Decimus liber Personas sacras producit, Sacerdotem puta magnum, quem suis in vestibus contemplatur, & Sacerdotes inferiores, Levitasque & Nethinaeos, quas item opes & quos reditus Sacerdotes & Levitae, quales thesauros Templum habuerit, enarrat, ac Undecimus actiones in contemplatione Prophetarum definit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
