# Acta eruditorum 1705 102

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/102

in Religione publica sacras spectandas sumit, videlicet doctrinam & conciones, sacrificia, oblationem, suffitum, sal, ligna, solennem expiationis diem, preces & benedictiones publicas, Psalmodiam sacram, Ministerium Templi & Regimen Ecclesiasticum. Tandemque liber duodecimus & ultimus privatam Hebraeorum Religionem sistit, & non generatim modo eorum fidem, pietatem ac virtutes alias, sed & speciatim exercitia pietatis domestica laudat, Naziraeorum & Rechabitarum vota prae caeteris pensitat, & quales se Hebraei in eleemosynis, in cibis & conviviis, in vestibus, in impuritatibus & lotionibus, in morte & sepultura, inque luctu gesserint, quae spes aeternae vitae & futuri seculi eos lactaverit, insinuat. Haec summa sunt voluminis hujus capita, in quibus exponendis celeberrimus Autor non semper se Rabbinorum opiniones secutum fuisse perhibet, cum illi testes de antiquitatibus Hebraeorum optimi haud sint; quanquam nugacissimas Judaeorum antiquitates tacere noluerit, ut manifestum foret, non esse probae monetae, quae ex illorum officinis venditantur. Caeterum Lectorem aliud adhuc volumen expectare jubet, quod statum Reipublicae & gentis Hebraeorum inde a schismate seroboami, in quo praesens terminatur, usque ad haec tempora exhibiturum sit. Sed antequam heic quiescere calamum jubeamus, de Appendice voluminis nonnihil adhuc dicendum est. Praefixum illa gerit titulum Archaeologiae sacrae, qua de Divina rerum omnium origine secundum Mosis historiam, atque adeo de prima Hebraeorum fide disseritur contra Gentes & quosdam Philosophos, ac praesertim adversus T. Burneti Archaeologiam Philosophicam & profanam telluris Theoriam. Inter Reipublicae namque Hebraeorum primaria fundamenta locum obtinere monet principem doctrinam, de origine Universi Mosaica. Ab hac vero fide cum illi hodie deficiant, qui suas Archaeologias Mosaicis opponant, ac cum refutare Scriptorem sacrum non audeant, eum mundi originem obscuro texisse velo comminiscantur, dum τὸ ἠθικὸν docere moresque instruere, non τὸ θεωρητικὸν & accuratam rei veritatem exponere intenderit; ideo ut Mosi sua constet autoritas, frontem iis obvertere aequissimum judicat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
