# Acta eruditorum 1705 105

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, CONCILIATION DE MOTSE ET DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/105

XXVI sigillatim describantur: quorum numerus, rejecta Serah, quippe foemina, & Saule, Simeonis gnato (quem spurium, adeoque e numero capitum populi Divini exclusum existimat) fuerit LXVI. Tertio Deut. X, L. recenseri eadem populi capita, additis etiam iis, quae Josephus in tribubus Manasseh & Ephraim capita linearum recens creaverat, unde jam proveniant LXX. Denique Act. VII, 14 omnia omnino populi Israelitici capita, atque etiam Saulem (qui post decimam generationem Divina lege in censum populi receptus, & Deut. X, 12 jam connumeratus sit) & Levi ejusque tres filios, quorum in acquirenda Palaestinae haereditate nullum alias jus fuerit, ipsumque Jacobum, gentis universae caput, enumerari, atque hinc numerum LXXV oriri. Ceterum ὡς ἐν παρόδῳ, secundo hujus Dissertationis capite (nam XVII omnino capita continet) observat Auctor, suo quidem judicio manifestas transpositiones Chronologicas in Ebraeis etiam Bibliis contineri, quando v. gr. mors Jacobi ante Josephi venditionem, & Josephi nativitas post fratrum natu posteriorum natales enarratur: in numeris vero fidem se codici Ebraeo inviolatam habere. Tandem in adjecta Praefatione Marollium, qui in Jo. Bernardi Novis Literariis Auctoris hac de re cogitata, antea jam publice proposita, mense Aprili 1704 impugnaverat, eundo per capita refellit, pluraque alia consimilis argumenti scripta pollicetur. AVIS SINCERE AUX CATHOLIQUES &c. i. e. SINCERA ADMONITIO AD CATHOLICOS FOEderati Belgii incolas, de Decreto Romanae Inquisitionis conem Archiepiscopum Sebastenum dato, TErtius jam vertitur annus, ex quo universum Belgium FoedePratum, magnaque Romanae Ecclesiae pars, turbis vexatur domesticis, quas controversia Petri Coddaei, Archiepiscopi Sebasteni titularis & Ecclesiis Foederati Belgii, quotquot Pontifici Romano parent, summa cum potestate & Vicarii Apostolici axiomate praefecti, cum Jesuitis aliisque religiosis Ordinibus, missionis munere ibidem fungentibus, excitavit. Accusatur ille, quod Jansenianis & Rigidis, quos vocare solent, insigniter faverit, libris Jansenismum disseminantibus in Belgio Foederato edendis vel operam vel patrocinium attulerit, vernaculam S. Bibliorum lectionem promiscue concesserit & quae sunt hujus commatis alia. Clam haec ab initio agebantur: quare vocatus Romam Archiepiscopus, ipso Jubilaeo anno in Urbem venit, auditus a Collegio fidei propagandae causa instituto, auditus a Congregatione Cardinalium peculiari, imo a Pontifice ipso, duos praesertim defensionis suae causa libellos A. 1701 ibidem edidit, quorum prior Declarationis, alter Responsionum titulo comparuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
