# Acta eruditorum 1705 109-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JOANNIS ORTVINI WESTENBERGII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/109-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/109-2

(quam auream, aureisque literis scribendam, nec non speculum aureum, imo legem Divinam appellant Doctores, de veteri, ut videtur, superstitione) ei occurrere videatur, quo propter solam aequitatem, actio conceditur, ideo, praemissa prolixiori laudatae legis expositione, ostendit, in ea subesse negotium, quod neque ad contractum, neque delictum referri possit, actionemque inde descendentem, merito Condictionem ex lege dicendam esse, addita disquisitione, quo usque illa lex, ad alios casus, bene vel male extendatur. Cum igitur Condictio ex lege, in illa lege 32 occurrat, eademque ex variis causarum figuris alias oriri credatur, ideo Noster, in Dissertatione quarta, Condictionem illam primo in genere exponit, postea ejus species, quae ex pactis legitimis nascuntur, persecutus, disquirit, an pactum compromissorium, suffragii, contractus, & in specie, stipulatio ac literarum obligatio, pactis legitimis recte annumerentur? eo etiam addito, quod quasicontractus ad pacta legitima male referantur. His absolutis, de aliis casibus, quibus Condictio ex lege competat, ac in specie, an in casu l. 1. C. de jur. emphyt. l. 2. C. de rescind. vendit. I. un. C. de suffrag. l. 5. C. de ingen. man. illa locum inveniat, Noster satagit. Condictionibus ex lege, similes sunt Actiones in factum, quibus Dissertatio quinta destinata est. In ca Clarissimus Autor, nomen & indolem Actionum in factum generaliter explanat, earumque originem & necessitatem, ex hypothesibus fori Romani deducit, & quam varie illae supponantur, distinctius edisserit. Inde progreditur ad Actiones in factum subsidiarias civiles, variis exemplis illustratas, quas excipiunt Actiones in factum subsidiariae Praetoriae, quibus etiam non exiguus exemplorum numerus, lucem affundit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
