# Acta eruditorum 1705 112

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, EPISTOLA GUILIELMI COMPERI, SOCIETATIS REGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/112

Incisa enim tunica vaginali (RR Tab. III fig. 2. & Tab. IV fig. 1) testiculi cum epididymidibus laxius cohaerent, ita ut a se invicem sint separati, (WXYZ) magno autem vitro convexo instructus Author, ductum excretorium (Z) ab altero testiculi termino, ubi arteria & vena spermatica apparent, oriundum conspexit, qui ductus brevem sub hac forma emensus viam, in epididymides (WIV) complicatur, & denique vasa deferentia (SS) constituit, quae relictis praeparantibus (a 6 Tab. I fig. 2) majorem nanciscuntur amplitudinem, pristinam angustiam recipientia, dum ureteribus (ee) superatis in urethram inseruntur, quorum orificia immediate sub vesicae cervice caruncula in utroque latere detegit. Nullae vesiculae seminales in hoc animali conspiciuntur, quae in ursis, bobus, equis, &c. prope vasa deferentia sitae sunt, quae tamen non aeque inter se communicant, In istis enim animalibus vasa deferentia & veac in hominibus. siculae seminales communi orificio in urethram aperiuntur; ductus autem communicantes cum sint valde exiles, citius semen in urethram, quam ad vesiculas seminales deponitur. Urethrae longitudo inter vesicam & penem 4 excedit pollices, cujus pars ad 3 pollices cum dimidio corpore glanduloso, prostatis humanis simili, obvolvitur, cujus ductus excretorii copiosi in urethram undique hiant. Pars haec urethrae (IKKL vid. Tab. Ili fig. 2 & Tab. IVsig. 1) dicto modo prostatis circumdata, in situ naturali & dum penis non erigitur, contorta & complicata est, sub erectione autem ejusdem extenditur, & compresso corpore glanduloso humorem in urethram urget. Prostatae quorundam animalium, ut ursorum, arietum &c. per musculos eas includentes, in hominibus per levatores ani comprimuntur. Circa radicem penis Marsupialis occurrunt binae vesiculae glandulosae (MMNN) in utroque latere, in urethram humorem mucosum stillantes, similem illi, quem fundunt glandulae in hominibus eodem in loco nuper ab Authore detectae. Hae vesiculae comprimuntur non solum a tenui latoque sphinctere, verum etiam a bulbis corporum cavernosorum penis (CC) & urethrae, (EE) dum erigitur penis. Quae compressio in hominibus ab intumescentia bulbi corporis cavernosi urethrae petenda est. Et ausque adeo natura sollicita est in bobus, arietibus, catis &c. in exprimendo glandularum harum liquore, ut singulas glandulas mucosas peculiari musculo instruxerit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
