Latin
OBSERVATIONES QUAEDAM MEDICO. PRA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 117
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIONES QUAEDAM MEDICO. PRA. ctica &Physiologicae; inter quas paulo fusius de Asthmate, Hydrophobia, &Cordis in Embryone structura &c. agitur, Authore HUM. RIDLET, M. D. &Colleg. Reg. Med. Lond. Soc. Londini, impensis Jacobi Tonson, 1703. 8. Constant 17½, plagAgna quidem Clarissimo Authori in secandis hominum pariNter ac animalium brutorum cadaveribus fuit solertia, quam vel solus ipsius de Cerebro tractatus elegantissimus, quem in Actis nostris Anno 1696, Mense Majo pag. 201, non solum commendavimus, verum etiam Ephemeridum Germanorum Volumini, jam sub prelo sudanti, Latinitate donatum, adjunctum iri accepimus, abunde docet: maxima tamen utilitate se probare ipsi nunquam non visa est Medicorum industria, qui phaenomena a natura cum morbo praeliante producta serio sagaciterque expendunt; quibus etiam notis quasi characteristicis morbi, mira aliquando symptomatum quorundam similitudine inter se conjuncti, etiamsi specie discrepantes, a se invicem differant, sedulo edocent, superque ea intentiones curativas superstruunt. Cujus laboris a se pariter peracti specimen in hoc opere edere allaboravit.