Latin
THESAURUS GRAECARUM ANTIQUITATUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 124
Unproofread scanNot analysed yet
descriptio Graeciae, versibus Jambicis, ad Theophrastum, Henrico Stephano interprete, cum ipsius &Isaaci Casauboni annotationibus. Accedit Henrici Stephani ad Dicaearchum, &suam in illum lucubrationem appendicula. Quamvis vero &Stephanus &Casaubonus praeclaris maxime observationibus Dicaearchi libellum illustraverint, ad eumque rite explanandum multum studii ac laboris attulerint; neutiquam tamen omnes hujus instituti rationes ita explicari potuerunt, quin hinc inde relicta quaedam fuerint, quae pleniorem enucleationem jure merito flagitare viderentur. Proinde ad se pertinere eruditissimus Gronovius judicavit, perquirere ista in praefatione diligentius, adhibitaque solertia efficere, ut menda ea, quae aliorum, Stephani imprimis, aciem fugerant, tempestive tollerentur. Quo consilio monet, Stephanum col. (9) de Minervae templo, quod scribitur esse πολυτελὲς, ἀπόβιον, ἄξιον θίας, agentem, nimis licenter vocem ἀπόβιον mutare in ἀπόβλεπτον, cum reponendum sit ἅποπτον, id quod plane respondeat literis vetustae scripturae, &congruat verbis Plutarchi in Camillo, ἰερὸν, inquientis, εἰς τὴν ἀγοραν ἅποπτον. Quid sit ὑπόδημα ὑσκλωτον, quod col. (28) Thebanis foeminis tribuitur, se definire posse negat, nisi statuatur loco vocabuli ὑσκλωτὸν legendum esse δικτυωτὸν, quod optime conveniat calceis ferè nudos pedes ostendentibus, ut in reticulatim positis corrigiis nimium rara essent foramina. Col. (32, in urbe Chalcide quum dicantur esse ὕδατα τὰ μὲν πολλὰ ἀλυκὰ, ἐν δὲ ἡσυχῇ μὲν ὑπόπλατυ, hoc posterius plane vitiosum esse monet, idque omnino vidisse Stephanum; at in eo Virum doctissimum errasse, quod supposuerit ὑπόπαχυ, quod plane non sit oppositum &diversum τὰ ἀλυκῳ, neque proprium aquarum: verosimile ergo videri, Dicaearchum ὑπογλυκò, subdulce scripsisse. Qui col. (36) citantur, versiculos Λάρισσά τε μετʼ ἀυτὴν δʼ Αὕλις. ἡ Βοιώτία Χωρα δὲ μετὰ φωκεῖς ἀποκεῖται ita restituit, ut legat: Λἀρισσά τε μετʼ ἀυτὴν Δαυλίς.