Latin
THESAURUS GRAECARUM ANTIQUITATUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 126
Unproofread scanNot analysed yet
1201: Petri la Seine Homeri Nepenthes, seu de abolendo luctu liDuodecimum volumen tria solummodo, eaque reconditae ac verae eruditionis plenissima scripta complectitur, inter quae primum locum occupant Veterum Sepulcra, seu Mausolea Romanorum &Etruscorum, inventa in urbe Roma, in quibus multa ad eruditionem monumenta continentur, collecta &delineata a Petro Sanctio Bartolio, cum explicationibus Joannis Petri Bellorii. Ex Italico in Latinum sermonem transtulit Alexander Dukerus, cum figuris. His subjunguntur Veterum Lucernae Sepulcrales, collectae ex cavernis &specubus subterraneis urbis Romae, figuris aeneis expressae, in quibus multa ad eruditionem monumenta continentur, delineatae secundum formas suas a Petro Sanctio Bartolio. Divisae in tres partes, cum observationibus Joannis Petri Belloni. Ex Italico in Latinum sermonem transtulit Alexander Dukerus. Prodiit hoc opus Italica lingua conscriptum Romae 1691 in fol. dignumque illud judicavit Celeberrimus Begerus. quod Latina civitate donaret. Vid. Acta nostra A. 1692. p. 224, &A. 1702, pag. 208. Eandem operam elegantissimo scripto Alexander Dukerus navavit, cujus versio hic extat, atque praestantissima haec antiquitatis monimenta aliquot accessionibus locupletata exhibet. Tertium locum sibi vindicat Jo. Potteri Archaeologia Graeca, sive Antiquitatum Graeciae corpus absolutissimum. Editus hic varia multiplicique doctrina refertus liber in Anglia fuit, &patria proinde lingua confectus lucem aspexit, sed nunc ob singularem reconditamque eruditionem, Latina civitate donari meruit. Quod officium Vir quidam doctus ita obiit, ut non solum in convertendo illo multum studii, solertiaeque adhibuerit, sed translationem quoque Clarissimo &nobis alias quoque in his Actis laudato Auctori, ut de ea censeret, transmiserit. Factum inde, ut &versionem penitius examinaverit Clarissimus Auctor, ipsumque librum uberrima variarum rerum accessione auxerit.