# Acta eruditorum 1705 127-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/127-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/127-2

PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET scriptis GEORGII ADAMI STRUVII, Illustris quondam JureConsulti, quibus justa persolvit moestissimus filius, BURCARD GOTTHELFF STRUVE. Jenae, apud Joannem Bielckium, 1705. 8. Plag. 9. A Agnum inter litteratos nomen est Georgii Adami Struvii, Mquem communem Germaniae Praeceptorem norunt, qui judiciis adsident. Hujus igitur merita cum tanta sint in Jurisprudentiam, ut inter summos nostri temporis Jureconsultos merito sit referendus, filius ejus inter natu minores, Vir Clarissimus & Historiarum in Illustri Academia Jenensi hoc tempore Professor, pietatis esse duxit, Orbi erudito exponere, quae sibi de vita, fatis atque scriptis beati parentis essent cognita, cujus ductum brevius sequemur. Natus erat ille Germaniae nostrae Ulpianus Magdeburgi VKI. Octobris A1619, patre Bartholdo Struvio, haereditario in Wandesleben, JCto, & judici Archiepiscopalis, quod Magdeburgi erat, praefecto: ipsa vero Struviorum familia ex Ducatu Brunsuicensi originem trahente. Mater ejusdem erat Anna Margaretha Brunneria, ex nobili Brunnerorum & Fomannorum familia prognata. Haec autem Brunnerorum familia ex Lehenstein, Bohemiae prope Egram arce orta inter alios Georgium Brunnerum, Camerae Spirensis adsessorem, atque ex materna gente Ortholphum Fomannum in academia senensi olim antecessorem celeberrimum, numerat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
