Latin
PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 132-2
Unproofread scanNot analysed yet
sidere Londinum appulisset, ac in primo Parlamento, ipsius auspicus convocato, decretum fuisset, ut quicunque Parlamento assiderent, a juramento fidelitatis Jacobo II praestito absolverentur, novumque novo Regi juramentum praestarent; non pauci inter Episcopos id praestare veriti sunt, ac eapropter Episcopatu exuti fuerunt. Quos cum a Magistratu civili deponi haud potuisse, multi sibi persuasum haberent, Episcopos novos, qui in locum depositorum surrogati fuerant, nec recipi, nec cum iisdem communionem quandam haberi posse judicarunt, imo quotquot cum illis facerent, schismatis cujusdam accusare non dubitarunt. Cui sententiae, inter eruditissimos Angliae Viros, Dodwellus etiam addictus, libellum praesentem in lucem publicam emittere, inque eo Episcoporum jura a prima origine repetere, ac jus in eadem Magistratui civili derogare voluit. In quo tractationem exorsurus doctissimus Autor, primum admonet exteros, ut sibi prospiciant, ne quid mali exempli ab Anglis ad eos redundet, quod ipsorum quoque communionem precariam, nec diutius duraturam, quam Magistratui civili videatur, reddat: dein omnem schismatis nuper apud Anglos orti causam ab Episcopis suis amoliri, &in eorum adversarios transferre studet: tandem exteris factum hoc dijudicandum tradit, ea tamen lege, ut secundum primaevae Ecclesiae placita, non juxta praeconceptas modernarum etiam Ecclesiarum opiniones, illud examinent.