Latin
PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 135
Unproofread scanNot analysed yet
scriptis recentiorem, ac proinde ibi haud expectandam esse tradit, imo perhibet, minus necessarium esse, ut regiminis ecclesiastici forma, hodie inter Christianos observanda, in sacris literis commemoretur, quandoquidem sine illa mentione parem, imo forsan etiam majorem habeamus saltim regiminis ab Apostolis in ecclesia universa relicti certitudinem, quam quae in libris ab Apostolis scriptis nobis relicta fuerit. Sepositis igitur libris Scripturae canonicis, è quorum silentio regiminis ecclesiastici juri nihil decedere credit, ad recentiora monumenta sese confert, atque ex illis, quae demum nova jura, &qua ratione, singulis ecclesiis ex Hierosolymitanae clade accesserint, perlustrare, ac quo melius rerum deinde gestarum nexus intelligatur tempus, quo tanta illa mutatio contigerit, paulo curatius, quam hactenus factum, indagare suscipit, atque docet, post Simeonis Cleopae caedem, (quam olim anno aerae vulgaris CXVI contigisse sibi persuaserat, jam vero ad initium imperii a Trajano gesti, annum puta CIV vel CV, referendam esse suspicatur) in singulis ecclesiis Episcopos pares Episcopo olim Hierosolymitano successisse, dissipataque ecclesia Hierosolymitana, &causis omnibus primatus spoliata, primatum ipsum etiam Dei providentia fuisse sublatum: episcopis primis potestatem Apostolos dedisse, non tamen tantam, quae illos ab officio Apostolis debito excusarit: post caedem Simeonis Cleopae, Collegium Apostolorum Ephesi sub moderamine S. Johannis Apostoli degisse, atque ita primatum ab ecclesia Hierosolymitana ad Ephesinam translatum esse, nec multo post, autoribus Apostolis, nomen Episcopi πρωτοκαθίδροις, seu primam sedem occupantibus, proprium fieri coepisse; non tamen effecisse magnificum illum Episcoporum titulum, ut Apostolis obnoxii non essent πρωτοκάθιὸροι: tempus autem, quo hoc novo Episcoporum nomine donati ab Apostolis fuerint πρωτοκάθεδροι, in tanta vetustatis caligine constituere, fatetur esse difficillimum, id tamen anno Christi CVI, ante stabilitum a Collegio Ephesino Evangeliorum Canonem praeter propter contigisse hariolatur, idque dein probare satagit.