Latin
PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 137
Unproofread scanNot analysed yet
Cypriani verba, de una ecclesia, uno episcopo, uno episcopatu, cujus a singulis in solidum pars teneatur, sibi velint, exponit; ac declarat, Episcopos proprium sibi collegium, &quidem non solum de facto, sed de jure, atque ex ecclesiae Christianae commodo constituisse: unum episcoporum ab Apostolis electorum, alterum potestate non superasse: omnem imparitatem, quae subsequenti tempore inter Episcopos obtinuit, singulorum factis tribuendam esse, quae tantundem valuerit, quantum ipsa pacta valent. Quam diu vero inter Episcopos paritas illa obtinuerit, tot primaevis monumentis deperditis, difficulter admodum definiri posse judicat. Suspicatur tamen, ad tempora fere Constantini eam perdurasse: iis enim canones Conciliorum de rebus dioecesanis privatis primum conditos deprehendi. Quod Episcoporum in sedes vacantes sufficiendorum jus, non ad Presbyteria, sed ad Collegii Provincialis Episcopos spectarit, liquidum esse autumat; difficilior autem Auctori quaestio videtur, num Episcopum episcopatu exuendi jus habuerint Collegae, cum pares inter se essent, &vere Episcoporum non ausi fuerint esse episcopi. Circa quod problema extra controversiam ponit, quod potuerint Collegae eum saltim pro Collega non agnoscere, qui seipsum ob admissa crimina episcopi dignitate privarit: sed crimina talia esse oportuisse, quibus non solum meruerit, ut exueretur, sed quae ipso facto illum exuerint, episcopalisque honoris incapacem fecennt. Ad quae crimina refert, si quis idolis sacrificarit: cum enim nulla communio Christo sit &Diabolo, nec mensae Diaboli particeps mensae Domini particeps fieri queat, multo minus communicantium omnium caput ac unitatis principium cum Christo communionem habere potuisse. Iisdem criminibus accenset si quis haeresi se commaculasset. Etenim cum literarum formatarum finis hic praecipuus fuerit, ut commune fidei depositum hoc commercio inviolatum servaretur, in propatulo esse, qui aliam fidem sequebantur, jus nullum collegii orthodoxi, nec commercii literarum formatarum amplius habuisse. In eorum criminum numero schisma denique collocat, utpote quod ab Ecclesia, ac proin etiam a collegio sacerdotali &collegii commercio, aliquem separarit. De regiminis ecclesiastici origine cum ita egisset Auctor, in Episcoporum potestate longe majus, quam vulgo creditur, momentum esse monet, atque Reformatos ad restaurandum Episcopatum exhortatur.