Latin
PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 139
Unproofread scanNot analysed yet
Adjutus igitur munificentia Ludovici Magni Regis Galliarum, una cum socus D. Andr. Gundelsheimer, Medico Germano, &Claudio Aubriet Gallo Campano, pictore peritissimo, primum ad Aegaei maris insulas tum Cyclades, tum Sporades, abiit, postmodum Constantinopolim, Pontum Euxinum usque Trapezuntem visitavit, in Bithynia, Paphlagonia, Cappadocia, utraque Armenia, Iberia, Galatia, Mysia, Phrygia, Aeolide, Lydia &lonia exploratis collectisque plantis non satiatus rediit: maluisset enim Syriam ac Aegyptum peragrare, nisi pestis inibi dire grassata eum deterruisset. Interim non poenitendos peregrinationis fructus ex locis illis reportavit secum: plantas namque rarissimas 1356, ac inter has 25 genera prorsus nova invenit, atque in hoc Corollario descriptas delineatasque in publicum edidit. Kurtzer Entwurff der Einigkeit der Evangelisch-Lutherischen und Reformirten im Grund des Glaubens, abgefasset von SAMUEL STRIMESIO. h. e.