# Acta eruditorum 1705 139-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, BREVIS DELINEATIO CONSENSUS INTER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/139-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/139-3

CeEleberrimus inter Reformatae religionis Doctores Samuel StriCnesius, in praesenti Delineatione id agit, ut ostendat, Ecclesiarum Lutherano-ac Reformato-Evangelicarum doctrinas, quod ad fidei fundamentum attinet, convenire, ac proinde nihil obstare, quo minus colligari in unum corpus mutuamque fidei societatem coire queant. Trium itaque quaestionum brevi, sed luculenta discussione, operis tractationem absolvit. Primo enim quaerit, utrumne discrimen sit ponendum inter veritates, quae theologicae aut sacrae tantum dicuntur, & inter eas, quae cum ipso fidei fundamento arcte connectuntur?

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
