Latin
HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 14
Unproofread scanNot analysed yet
Duos nempe fuisse, Autori probabile; quod plures uno prodat oratio Labanis Deos illos appellantis, duobus vero plures non fuisse, Rachelis occultatio indicet. Hincque esse, quod Ovidius duos Lares faciat, Larunda genitos, quorum numerum multiplicaverit superstitiosa credulitas. Hinc patere, unde Michal in domo Davidis Teraphim nacta sit, a quo scilicet, ut &ab aliis Israelitis, majorum imagines, procul amandata superstitione, asservari potuerint. His majorum imagines primum in honorem tantum majorum asservatas, inde adoratas, &,ut nunquam subsistit superstitio, ita interrogatas postremo de rebus obscuris fuisse: dignumque notatu, quod in Scripturis, quoties magiae species recensentur, nulla sit Teraphim mentio; ubi vero interrogatio mortuorum commemoretur, versaque vice de hac nihil inveniatur, ibi de Teraphim dictum; argumento luculento, Teraphim cultum, &interrogationem mortuorum, pro eadem re haberi. Formam cultus illam fuisse, ut κενοταφια in aedium recessibus construerent, quorum extremitatibus adderent imagines majorum, speciemque adeo illa habuisse arcae Mosis: atque inde evocasse Manes homines male credulos, cujus superstitionis vestigia passim apud Gentiles; sic enim Andromacham apud Virgilium Hectoris Manes ad sepulcrum ejus evocare: inde oracula prodiisse, sicut ex arcae medio. Hinc clarum esse, cur LXX Senes in historia Michal Teraphim verterint κενοταQiae, &cur iidem in Josiae, falsos cultus destruentis, historia voci θερασὶμ vocem θελητὰς addiderint, qui sint incantatores Manes evocantes. Patere item, cur Oseas dicat, Israelem nec Ephoil, nec Teraphim per plures dies habiturum. Ephod nempe significare Urim &Thumim: Teraphim vero arcam, cum impositis Cherubim, inter quos oracula ex arca prodibant, speciem Teraphim, ut modo monitum, ferentem. Atque adeo minime quidem eosdem esse Teraphim &Cherubin, quod Moncaeo, Spencero, Gasfarello visum: illos enim humanam speciem, hos quatuor Erechielis animalia repraesentasse. Teraphin tamen apud idololatras locum tenuisse eum, quem Cherubim in sanctuario. Utut vero Teraphim antiquiores fuerint arca, tamen istam formam cultus modo descriptam, exemplum κακοζηλία diabolica ab arca accipiente, invaluisse demum, cum antiquioribus bus temporibus nudae imagines fuerint Teraphim.