Latin
BREVIS DELINEATIO CONSENSUS INTER
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 143
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum vulgo objiciatur, neminem, secundum Reformatorum doctrinam, de salute certum esse posse, quoniam propositionibus universalibus, in quibus particulares subsumptiones continentur, destituantur; respondet, licet universales absolutae propositiones de gratia Dei non proponantur, haberi tamen propositiones universales accommodas sive limitatas, quarum vi tutius quispiam de salute sua subsumere &concludere queat, quam propositis propositionibus universalibus absolutis, sub quibus etiam impii contineantur. Neque minorem fructum ex hac doctrina percipere convertendos, aut in statu tentationis constitutos. Convertendis enim primo proponi poenitentiam, sub poenitentibus autem ipsos contineri tentatos, adeoque utrosque sub propositione universali accommoda, quod Deus omnes poenitentes &credentes salvos fieri velit, subsumere &judicium de salute sua facere posse. Quibus explicatis, hortatur &rogat Vir pacis Ecclesiasticae studiosissimus, ut quisque pro dignitate, doctrina &officio sibi a Deo concesso, ad promovendum opus tam sanctum &salutare connitatur, cum jam majorum vestigia extent, cujus rei exemplum ab Evangelicis Statibus Francofurti A. 1634. editum subjicitur, &Potentissimi Borussiae Regis voluntas plurimorumque studium idem probet. Tanta vero animi moderatione atque candore, in commendando hoc negotio utitur Vis Celeberrimus, ut neque pacem cum veritatis jactura optet, eandemque si rei Christianae minus convenientem intellexisset, se impediturum profiteatur.