Latin
NOVA LITERARIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 144
Unproofread scanNot analysed yet
De quibus proinde memoranda erunt plura, quamprimum ad nos pervenerint. Interim non dissimulamus, Jo. Vignolae Dissertationem de Columna Imperatoris Antonini Pii, Romae in Campo Martio A. 1703 detecta, cui tum dixeramus ultimam manum imponi, praelo nondum commissam, Auctore hactenus per morbum praepedito. Contra spes est, Justi Fontanini Forojuliensis Vindicias antiquorum Diplomatum adversus Bartholomaei Germonii Disceptationem de veteribus Regum Francorum Diplomatibus &Arte secernendi antiqua diplomata vem à falsis, propediem prodituras. Quemadmodum nec id tacemus, Petri Marcellini Corradini Veteris Latii Profani &Sacri partem primam, seu Latium Gentile, Romae typis Francisci Gonzagae publici nuper juris factam: alteram vero, nempe Latium sacrum, sub praelo jam sudare. Inter libros alios in Italia superiore anno editos commendantur: Triduana Concertatio de Canone librorum sacrorum, acta in Seminario Montis Falisci, auctore Fr. Guillelmo Bonjour Tolosano, Ordinis Eremitarum S. Augustini, &in Seminario Montis Falisci Divinarum Litterarum Professore. Apud Montem Faliscum, 1704. 4. Dissertatio Historica de ducentis Augustinianis Scriptoribus, qui obierunt post magnam unionem Ordinis Eremitici usque ad finem Tridentini Concilii, amplioris Bibliothecae Augustinensis praevia. Authore Fr. Antonio Gandolfo Genuensi. Romae 1704. 4. De Praerogativa Oecumenica Nomenclationis &Potestatis Romani Pontificis a Constantinopolitanis Praesulibus usurpata, Historica Dissertatio. Auctore Ant. Vaira Veneto, Patavi 1704fol. Vita di S. Emidio Vescovod Ascoli, e Martire. Composta da Paolo Antonio Appiani della C. di Gesu, Consultore della S. Congregazzione dell Indice. Ediztione seconda. In Roma, 1704. 8. De Aure humana Tractatus, in quo integra ejus fabrica multis novis inventis &iconismis illustrata describitur. Auctore Antonio Maria Valsalva, Bononiae, 1704. 4. De aliis alias. N. IV.