Latin
ERUDITORON
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 146
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus historiam quum multi pro variis partium studiis varie contexuerint, neminem tamen stylo moderatiore &majore cura composuisse novimus, quam EDUARDUM HYDE, CLARENDONII Comitem, Magnum olim Britanniae &Universitatis etiam Oxoniensis Cancellarium, virum, de regiis partibus, quas sequutus est semper, &de muneribus ipsi collatis optime meritum, sed eo nomine infelicem, quod, licet perpetuus Caroli II Regis in exilio comes, &post ejus restitutionem, gravissimorum in Anglia negotiorum administer fuerit, Parlamenti nihilo minus jussu solum vertere, &relicta patria senectutis suae annos residuos apud exteros transigere, coactus fuit. Cujus quidem rei causa credita multis fuit, quod Jacobus Eboracensium tum temporis Dux, Regis Frater, qui rejectis Reformatae Anglorum Ecclesiae symbolis, ad Pontificiorum scholas transierat, filiam ejus, patre plane inscio, in matrimonium duxerat: tametsi insigni profecto, quod eventus docuit, Britanniarum emolumento, quandoquidem ex ea duas filias suscepit, quarum altera MARIA, Guilielmo Arausionensium Principi deinceps nupta, anno superioris seculi octavo supra octogesimum, libertatem populi atque Ecclesiae Anglicanae, contra ipsum parentem Jacobum, Romanensium infestis machinationibus nimis faventem, servavit; altera vero ANNA, Georgio Danorum Principi nupta, &post Mariae ac Guilielmi decessum, Magnae Britanniae, Franciae ac Hiberniae Regina, augustissimis hodie auspiciis regnat, ac una cum Foederatis, per terrestrium ac navalium copiarum duces celebratissimos, Gallorum, Hispanorum Bavarorumque, universae Europae hactenus insultantium, potentiam reprimit. Accesserunt interim malevolentiae adversus Clarendonium aliae dein rationes, Pontificiorum scilicet, quorum occultis in aula conatibus mascule obstiterat, &foemellarum insuper odium, quarum amoribus Carolus II Rex nimium quantum capiebatur, nihili plane habitis rumoribus, quos de scandalosa earum vita, &exosa cordatioribus Anglis indole, saepissime ad Regem detulit Comes noster. Colophonem denique infortunio illius addiderunt multi ex comitatu aulico male erga ipsum animati, qui quod Regi Carolo consultum ab eo fuisse crederent, ut illos, quos nuper hostes habuerat, beneficiis majoribus sibi devinciret, veteres autem amicos &clientes fidos negligentius haberet, Curiae sive Parlamenti Anglicani Adsessores indesinenter stimularunt, ut edicto publico venerandus senex in exilium mitteretur, cujus tamen facti Regem postea plus vice simplio poenituit.