# Acta eruditorum 1705 15-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/15-2

ce imaginibus conciliari ipsorum Deorum personalem, ut ita loquamur, praesentiam credidisse, ut adeo non statuas, sed Deum in statuis praesentem coluerint, hancque sententiam Arnobium L. 6, p. 103, & Lactantium Institut. II. 2. confutare; ut alia taceamus eruditis notissima, quibus ea illustratur. Atque hanc certe eandem esse Pontificiorum de suis imaginibus opinionem, quibus peculiari modo praesidere credant eum, cui imago est dedicata, virtutemque insignem in illis diffundere, ex qua affrictu participent alia corpora, ut sacras peregrinationes proinde ad eas instituere, variisque eas superstitionibus colere, sit operae pretium: quae omnia certe credentes atque patrantes, intentatum sibi idololatriae crimen non facile valeant deprecari. Sed & tertiam esse de hujusmodi simulacris sententiam, quam ex Mercurio Trismegisto proponat Augustinus de C. D. VIII, 23. Nempe Deum consecratione evocatum, in simulacrum ceu corpus, animae ad instar immigrare, unumque cum eo totum componere, homini simile ex anima & corpore constanti. Quartam denique opinionem esse hominum plane stupidorum, qui ipsa simulacra, ut sensibus eorum patebant, Deos arbitrabantur. Quibus ita positis, temeritatis facile revinci Bellarminum, qui nullam aliam Gentilium de statuis suis, quam postremam istam agnoscat sententiam, contra quem Calvini argumenta, reliquas quoque species idololatriae adstruentis, diligenter a Cl. Autore vindicantur. Denique cum inter simulacra celebratissimum sit Israelitarum vitulus aureus in deserto conflatus, peculiaris ipsi opera impenditur. Ubi primo figmenta, quibus Judaei horrendum illud crimen excusant, adducuntur. Inde de figura hujus idoli disquiritur, moneturque, dubiam eam reddere varia nomina, dum modo hyv vitulus, modo & taurus, modo caput bubulum, quod nomen apud Patres frequens, vocetur. Pro tauri figura pugnat Noster, quod Aegyptiis moribus, apud quos plures boves fuerintadorati, sit convenientissima; nec repugnare putat Ebr. 92V quod bovem aeque ac Latinorum vitula vaccam notare potest. imo & caput bubulum idem quod bovem notare, bonorum scriptorum autoritate.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
