# Acta eruditorum 1705 15

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/15

Loci libri Judicum, ubi Teraphim Michae mentio, hunc sensum esse, quod duas imagines, alteram ex aere conflatam, alteram caelo elaboratam, sibi confici curaverit, indeque oraculum Teraphim composuerit, (iis nempe cenotaphio impositis) cui filium suum praefecerit sacerdotem. Deo autem vero hunc cultum Micham instituisse, sanctificari Teraphim posse eorumque cultum credentem, si Deo eos dedicaret; quae fuerit Israelitarum quorundam illius temporis superstitio, idololatricos cultus, modo ad Deum referantur, nihil mali habere existimantium. Probabile autem non esse, oracula ipsas istas statuas edidisse, quod visum Bellarmino; nam rarissima esse statuarum loquentium exempla, praetereaque cum nihil aliud quam Manium evocatio fuerit Teraphim consultatio, verosimilius esse, vel speciem è terra loquentis edidisse Diabolum, vel excitasse ipsam consultoris phantasiam ad oracula hujusmodi proferenda. Aliam Necrom. intiae speciem apud Syros fuisse eam, quae Hebraica voce IN designatur, quam male Spiritum Pythonis reddant interpretes, hoc vero obsessos ex ventre loqui credant, pro iisdemque habeant cum ἐγγαστριμύθοις. Nam hoc falsum primum esse, quod idem sit Spiritum habens Pythonis & ἐγγαστριμυθος, patere ex historia ancillae Act. XVI, quam Pythonem habuisse constet, non tamen ex ventre edidisse vocem murmurantem: ut probabile sit, Pythonis Spiritum nihil aliud esse, quam spiritum divinationis, qui ἀπὸ τοῦ πυνθάνεσθαι, Python & Pythius, quod erat Apollinis cognomentum, fuerit appellatus: atque id quidem fieri potuisse, ut ventriloquus haberet Spiritum Pythonis, omnem vero Pythonis Spiritu actum ventriloquum haud fuisse. Deinde magis falsum etiam esse, quod DIN V iidem sint cum Pythonis Spiritu praeditis vel ventriloquis. Hos enim proprie Necromantas fuisse carmine Manes evocantes, eosque in magno vase aqua pleno repraesentantes, accedente voce, quae ex terrae visceribus prodire videretur. Nempe SN apud Hebraeos significare vas hujusmodi profundum. nec alias istam speciem magiae esse ignotam, quae Graecis λεκανομαντεία vocetur. Eam exercitam fuisse a quodam Mago in loco quodam, ubi ipse Autor tum commorabatur, doctus ea de re a testibus ἀυτόπταις, Magum illum vitro aquae pleno pecuniam tamdiu injic jussisse, donec convexam superius figuram acciperet, tum in aqua apparuisse desideratam deratam imaginem. Specula frequentius adhibere mages his nostris temporibus, ejusque rei exemplum allegat ex Historia Henrici VIIR. Angliae, idque luculenter magis in quadam ad illustrem Cuperum epistola exponit, ex Sigismundo Freibergero in Germania Perturbata & Restaurata, Christoph.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
