# Acta eruditorum 1705 150

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ERUDITORON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/150

Romanenses enim in Hibernia, temporis opportunitate usi, circiter quadraginta millia Protestantium intra paucos dies mactabant. Scoti rebelles patriae suae fines egressi, ipsam Angliae Septentrionalis oram infestahant. Parlamentum vero non pedetentim, sed torrentis instar in Regem grassari, omnia ejus jura & praerogativas subvertere, fidissimos quosque Principis comites, quamvis culpae nullius conscios, vel ideo tamen, quia sectariis candor illorum displicuerat, ad carceres destinare, commeatui bellico & munitionibus regiis perditissimos ex suo grege homines praeficere, omnia Caroli molimina sinistre interpretari, & famosissimos quotidie libellos Regis edictis opponere, atque adeo administrationis robur & suprema regni jura suae tantum libidini mancipare, non dubitavit. Quinam Carolo in tanta rerum inclinatione animus fuerit, qua ratione praefecturam castri Hullensis, imperium classis, exercitum terrestrem, commeatum omnem, nervum insuper gerendi belli, modo nimia indulgentia, modo rigore nimio amiserit, quibus dolis inferior Curia Senatores ac Purpuratos regni in partes suas pertraxerit, quaenam consiliorum in singulis congressibus diversitas, quis Remonstrationum, uti adpellabant, ab utraque parte publicatarum tenor, quaenam praecipuorum rebellionis capitum artes & ingenia fuerint, id omne accuratissima & cogitata scriptione in reliquis libris Auctor noster adnotavit, ad quem lectores plura scire desiderantes merito ablegamus. Dolemus tantum, posteriores Tomos, in quibus Historiam civilis belli ab anno 1642 ad 1660, quo septima Junii mensis die, Carolo II Regi diadematis aviti honor restituebatur, persequutus est, nondum publici juris apud nos esse factos. Neque enim dubitamus, si leonem ex ungue aestimare liceat, reliquos etiam libros multa omnino singularia continere, quorum intimiorem notitiam Cancellarius noster ex schedis publicis hauserat, & quae in aliis tumultuum Anglicorum commentariis frustra quaeremus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
