# Acta eruditorum 1705 151

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, A COLLECTION OFVOTAGES AND TRAVELS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/151

A COLLECTION OFVOTAGES AND TRAVELS. SYLLOGE ITINERARIORUM, QUORUM ALIqua e linguis exoticis in Anglicam translata, alia nunc primum e schedis Auctorum prodeunt: quibus accessere quadam & olim Anglice impressa, sed rariora & praestantiom. Volumina IV. Londini, apud Awnsham Churchill & Johannem Churchill, Constant Alph. 39½, & quamplurimis figuris aeneis, tam separatim impressis, quam passim textui insertis. JOn uno anno absolutum est tam vastum opus, si quid e praeA fixo Wilhelmi Regis privilegio, quod annum 1700 subscriptum habet, conjectare licet, nec tantae molis futurum speraverant mitio Bibliopolae, qui cum è majoribus operibus compendia facere constituissent, mutata sententia, integra nunc scripta figuris suis omnibus exornata repraesentant, spem insuper facientes, se, quae plura in ipsorum manus inciderint lectu digna, aliis deinceps supplementorum tomis publicaturos. Praemissa est operi, praeter praefationem generalem librorum insertorum conspectum exhibentem, Dissertatio praeliminaris, qua universa Historia Navalis, ab origine ad nostra haec tempora, per complures paginas erudite traditur. Ut enim de ipsis profectionum maritimarum, ab A. 1360 ad nostra tempora, a variis gentibus institutarum Annalibus, qui hic exhibentur, nihil dicamus, elegantia sunt, quae de origine navium earumque usu, imprimis apud Phoenices seu Cananitas, tum & apud Graecos & Romanos, e probatissimis scriptoribus, speciatim e Bocharto & Morisoto afferuntur; qua occasione obiter etiam de Salomonis profectione in Ophir, seu Indiam, ut Noster putat, Orientalem ductu stellarum facta agitur, & Plinii locus ex L. V, C. 12 producitur, ubi Phoenicibus quinque inventa, literae, stellarum cognitio, navigandi ars, disciplina militaris, & exstructio urbium tribuitur. Hinc de recentiori acus magneticae invento agens Auctor, negat in Plautino illo versu in Mercat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
