Latin
A COLLECTION OFVOTAGES AND TRAVELS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 154
Unproofread scanNot analysed yet
Mauritii prope Gronelandium, partim in Montibus Acutis, seu Spitzberga decesserant, relicta; &pag. 429 brevis Relatio de nonnullis, qui haud procul Spitzberga naufragium passi sunt anno 1646: cuncta e Belgico idiomate translata. Pag. 431 Isaaci Peyrerii, qui Gallorum ad Danos legato ab epistolis fuit, &auctor creditur libri de Praeadamitis, Descriptio Islandiae &Gronelandiae, quam stimulante Mothe-Vajerio dedit Gallice. Pag. 479 Thomae Jamesii, Angli, Iter ad detegendam novam viam, qua per Septentrionalem atque Occidentalem plagam perveniri possit in mare Australe (for the Discovery of the North-West Passage into the South-Sea) susceptum, quod ut apud curiosos vulgo in pretio est, ita imprimis Boyleo singulares de frigore observationes suppeditavit. Pag. 545 &seq. inserta sunt duo Itinera e Belgico traducta, alterum Legati Moscovitici in Chinam, (e quo apparet, quod obiter notamus, Pequinum cum Cambalu urbe, quam per errorem in Tartaria collocant, plane eandem esse; alterum Zachariae Wagneri in Brasiliam &Indiam Orientalem: utrumque perbreve. Nec immerito inter itineraria p. 557 refertur Vita Christophori Columbi &Historia Indiae Occidentalis ab eo detectae, auctore filio ejus Ferdinando Columbo, Italice consignata; quippe praeter observationes varias, ab ipso Christophoro in ea expeditione factas, singula exhibet, quae ad detectam circa annum 1492 Americam pertinent. Pag. 689 sequitur Johannis Gravii Pyramidographia, de qua ex ejus Vita, a Viro Clarissimo Thoma Smitho conscripta, in Actis nostris A. 1700 p. 516 diximus, ut plura hoc loco addere supersedeamus; cui jungitur p. 737 ejusdem Auctoris Syntagma de Pede Romano &Denario, de quo pariter l. c. pag. 517 mentionem fecimus. Denique accessit pag. 787 Christophori Borri Narratio de Cocinchina, Italico olim idiomate conscripta, quae, quanquam prolixa non sit, elegantissimas observationes complectitur, Volumen III exhibet pag. 1 disertam eamque accuratissimam Relationem de Regno Cile, quae auctore Alfonso de Ovalle, Romae A.