# Acta eruditorum 1705 155

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, A COLLECTION OFVOTAGES AND TRAVELS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/155

1649 Hispano sermone prodierat, & digna nuper visa est Societati Regiae Anglicanae, ut ejus in vernaculum traducendae provinciam Socio cuidam suo demandaverit: complectitur enim de rebus Peruvianis & Mexicanis parum alias obvia, & ob fidem singularem, prae caeteris omnibus ejus generis scriptis commendatur. Sequuntur pag. 154. Wilhelmi Monsonis Dissertationes ad Rem Navalem spectantes, nunc primum e schedis Autoris vulgatae, cujus ubique fides atque ingenuitas emicant. In his res sub Elisabetha & Jacobo I in mari gestae, quibus ipse interfuit, tum navales pugnas ordinandi modus, praelia inter Hispanos Anglosque in ipsis Indiae Occidentalis littoribus commissa, Caroli I ad Gades conatus, Anglorumque apparatus navalis omnis, ut & quae ab Hispanis atque Lusitanis in Asia, Africa & America paulatim fuerint detecta, eleganter ab Auctore, & ut virum harum rerum peritum decet, describuntur. Clauditur hic tomus pag. 561 Descriptione littorum Malabariae, Coromandelae, & Ceylani insulae in India Orientali, quae auctore Philippo Baldaeo, Delphensi, Amstelodami A. 1672 Germanice excusa prostat, e qua patet, quemadmodum Lusitani eas primum ditiones occupaverint, utque ejecti iterum fuerint a Belgis, quae sit quoque adjacentium ditionum ratio, quae lingua Malabarica, quae religio Indorum Orientalium. In Volumine IV exstat pag. 1. Iter circa mundum recentissimum a Francisco Gemello Carerio, qui anno demum 1698 ex eo itinere redux factus est, viro non modo opibus probe instructo verum & in re omni versatissimo, & legum Doctore, Italico idiomate VI voluminibus in 8 vulgatum. In quo uti de Turcia imprimis, Persia, India, China, Insulis Philippinis & Nova Hispania, magna cum cura egit, legesque & mores gentium, & ipsas quoque plantarum figuras diligenter annotavit Auctor, ita & distantias locorum, si quisquam alius, accuratissime designavit. Pag. 607 Anonymi cujusdam Belgae Relatio de Regno Corea & Insula Quelpartia, quo ejectus per naufragium fuerat; quae cum sola sit, quae de Regno illo exstat, (quandoquidem peregrini, qui eo delati sunt, haudquaquam iterum dimittuntur,) lectu digna futura erit, si modo vera narrat Auctor, qui se singulari fato liberum evasisse refert; quod Nostri quidem editores, qui e Gallico sermone librum traduxerunt, in dubium non vocant. Pag.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
