Latin
A COLLECTION OFVOTAGES AND TRAVELS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 156
Unproofread scanNot analysed yet
633 Descriptio Itineris a duobus Germanis, Antonio Sepp &Antonio Behme, ex Hispania in Paraguaiam regionem Americae Meridionalis A. 1691 suscepti, in qua de urbe ejus, quae Bonus aer (Buenos ayres) dicitur non injucunda habentur: prodierat autem antea Belgice. Pag. 665 Fragmentum de Insulis Salomonis in mari Australi sitis, &A. 1695 ab Hispanis detectis, quod &Collectioni Thevenoti insertum est. Pag. 680 Historia Paraguaiae, Tucumaniae Fluvii Argentei (Rio de la Plata) Paranae, Guairae, Urvaicae &Ciles, a Nicolao del Techo, Jesuita, qui per annos viginti quinque in eo tractu commoratus est, Latine consignata. Pag. 808 Eduardi. Pelhami Narratio de octoviris in Gronelandia A. 1630 miro modo servatis. Pag. 822 Jo. Baptistae Morini Iter ad fodinas Hungariae A. 1615 factum, &pag. 829 Willielini Ten-Rhyne Relatio de Capite Bonae Spei &Hottentotis: uterque libellus e Latina lingua translatus. Denique pag. 846 Richardi Bollandi Delineatio Freti Herculei A. 1615 facta, variisque observationibus illustrata. Accessit: singulis Tomis Index realis locupletissimus.