Latin
THE SCOTTISH HISTORICAL LIBRART
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 157
Unproofread scanNot analysed yet
257 ex merito commendatis, prodiit, postponi quoad accuratum Historicorum recensum debeat, ut potius se ipsum in ea superasse Nicolsonius sibi videatur, eoque praetermittenda nobis omnino non sit. Non est tamen, cur in erudita praefatione diu Praef. p. 2. sq. haereamus, in qua de Comitiis Clericorum (convocations) deque antiquitate juris dictionis Archiepiscoporum, ut &Communium in Parliamentis, &rebus quibusdam aliis, contra Atterburium disputat, a quo se indignius habitum queritur. Strypii vero, qui Vitam Crameri scripserat, &a Nostro, ob immedicum pruritum res heterogeneas infarciendi, notatus fuerat in Bibl. Angl. T. II (unde nos quoque censuram transscripsimus Suppl. T. III. p. 264) modestiam laudat, eique injuriam a se factam fatetur, atque eo nomine notatum potius cupit Hacketi librum Lof of A. B. Williais, eodem fere tempore vulgatum. Tum quibus praesidiis instructus ad hanc Bibliothecam scribendam accesserit, declarat. Quippe non tantum in Anglia in Longavillanam, Lambethanam item, &imprimis Cottonianam, Bibliothecas admissus est, quarum haec refertissima monumentis Scoticis (quandoquidem ipse sohannes Cottonus e Regia Brussiorum Scotiae familia oriundus erat) verum &in ipsa Scotia reseratos omnes loculos reperit; speciatim vero, quae ab Alexandro Seton de Legum scriptoribus, &a Roberto Sibbaldo de reliquis omnis generis monumentis communicata habuit, magnopere extollit. Sed ad ipsum librum convertimur, in quo recensendo ita versabimur, ut potissima eorum librorum habeatur ratio, qui, ex quo Acta haec condere coepimus, prodiere, &ad nos e Scotia allati non sunt. Capite I, quod de Geographiae, Historiae item Naturalis, &formae Regiminis, quod in Scotia obtinuit, scriptoribus conscriptum est, commendat primo Tacitum in Vita Agricolae a Guilielmo Barclajo egregie illustratum, quem obiter notat tanti aestimatum fuisse Lipsio, ut ei calamum suum testamento legaverit. Optat autem, ut, quae in manibus habeat laudati Sibbaldi manuscripta, nempe Britannia Cornelii Taciti &Conjectanea in eam tabulae Ptolomaicae partem, quae Septentrionalem Insulae plagam describit, in lucem prodeant. Tum praeter Ptolomaeum &Antoninum, Nennium imprimis &Bedam in Geographicis legendos putat, Hectorem vero Boethium diligentem quidem, sed credulum scriptorem appellat, a quo Brigantes in Gallovidia, Silures in Carricta, &Deiri in Laudonia perperam collocentur. In Leslaei Descriptione Scotiae, aeque ac in ejus Historia, singularem agnoscit prudentiam.