# Acta eruditorum 1705 158

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, THE SCOTTISH HISTORICAL LIBRART. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/158

At Camdenum ait, ob Scoticas origines non satis intellectas, nonnullorum censuras incurrisse, ut Humi, qui Camdenea, & Drummondi, qui Nuntium Scoto-Britannum & librum Anglicum Perspicilla Camdeno parata reliquit, quae adhuc in scriniis latent. Imprimis autem in Geographicis Theatrum Scotiae, quod in Atlante Bleaviano exhibetur, commendat, & in eo singularem operam Roberti Gordoni laudat, cujus tamen eruditas observationes bibliopolam Amstelodamensem passim addit mutilasse, ut, quod Carolo II destinatum opus erat, posset eo aptius Cromwello A. 1655 dedicare, cui ne displicere omnino liber posset, Buchanani dialogum de Jure Regni reliquis opusculis in eo Theatro obviis praemiserit. Novum deinde Theatrum Scotiae Londini A. 1691 vulgatum conscripsit Johannes Slezer, cui idem fere accidit; nam cum figuris, quae admixtae sunt elegantissimae, Latinas descriptiones subjecisset, eas mendose satis in Anglicam linguam, inconsulto prorsus auctore, translatas bibliopola publicavit. Caeterum nuntiat Noster, Johannem Adair, Hydrographi Regni Scotiae titulo dignissimum, littorum Scotiae descriptionem & mappas hydrographicas elegantissimas componere, & sub titulo, Description of the Sea-Coasts and Islands of Scotland editurum. In Historia Naturali, praeter Andream Balfour, magnopere commendatur Robertus Sibbaldus, cujus Scotia illustrata Edinb. 1684. f. prodiit, mox cum supplementis novis recudenda. Quantum ad Rei Herbariae scriptores, non inficiatur quidem Auctor, Josinam Regem Scotorum a Boethio L. II Hist. Scot. herbarum perquam gnarum perhiberi, utrum autem, quod Baleus tradit, de herbarum viribus librum consignaverit, in medio relinquit. Multum vero extollit Jacobi Sutherlandi Hortum Medicum Edinburgensem Edinburgi A. 1683 editum, cujus locupletior editio indies avide expectatur. In Re Metallica producit Thomae Atkinsoni manuscriptum de Metallis Scotiae librum, & Johannis Borthwick brevem Narrationem de Metallis & Mineralibus in Scotia. De Jure Populi apud Scotos, primus aliquid commentatus Nostro dicitur David Chambre in dissertatione, quae libro, Histoire abbregene de tous les Roys de France, Angleterre & Escosse, Parisiùs A. 1579 edito annectitur, ubi populum Scoticum, ob bella cum Britannis, supremam suam potestatem in Fergum transtulisse, eumque primum Regem creasse scripserat. Quam sententiam statim biennio post Georgius Buchananus, edito Edinburgi dialogo de Jure Regni apud Scotos, pluribus argumentis tutandam suscepit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
