Latin
RITUALE ECCLESIASTICUM. PARS POSTERIOR
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 167
Unproofread scanNot analysed yet
DCCI ad se datam Epistolam annectit, in qua, quae sua sit de Presbyteri Poenitentiarii in Ecclesia institutione, ejusque per Nectarium abrogatione sententia, Caveus, ea de re rogatus, ad Calvoerium perscribit; cujus summam hic quoque exhiberi, e re fuerit. Hunc locum, utut illico statim, si quem alium, in Historia Ecclesiastica perplexum valde, ac Pontificiorum artibus &consiliis vexatissimum esse, non diffiteatur: tamen non videre se ait primo loco Caveus, cur suspectam esse jubeat narrationem, quam de muneris Poenitentiarii abrogatione Socrates tradunt atque Sozomenus: quod Scriptores sint gravissimi &ἀξιόπιστοι, reique gestae ferme aetate pares; &praeterea Socrates testetur, se ex ipsius Eudaemonis Presbyteri, qui id consilii Nectario dederat, ore rem totam hausisse. Addi posse, hanc historiam nihil falsi, nihilque absurdi in se continere, quo in suspicionem venire debeat. Atque hinc secundo loco liquere commonet, munus Poenitentiarii diu ante Leonis M. tempora in Ecclesia viguisse. Nectarium enim A. 381 factum esse Episcopum C. P. &nondum finito seculo vitam clausisse. Nec de hoc munere, tanquam recens instituto, Historicos Ecclesiasticos loqui; sed potius, ni male meminerit morem hunc ἔως πολλοῦ ab Ecclesia servatum fuisse, Socratem diserte referre. Tertio tamen neutiquam sibi verisimile videri dicit, quod Poenitentiarii munus ubique, &in omnibus Ecclesiis, sed in quibusdam tantum, iisque majoribus sedibus, Graecis praesertim &Orientalibus, obtinuerit. Quod enim de Ecclesiis Occidentalibus, &praecipue Romana habet Sozomenus, ad hanc rem minime pertinere. Et hinc forsan non incommode peti posse rationem, cur in Scriptoribus Conciliisque vetustioribus, nulla hujus muneris mentio fiat: quia videlicet non erat lex Ecclesiae communis, sed tantum particularium quarundam Ecclesiarum singularis mos, &singulare institutum. Publico Ecclesiae jure, solis Episcopis poenitentes absolvere, pacemque dare, fuisse licitum. Nihilominus quibusdam in locis &casibus, non Presbyteris modo, sed &Diaconis licuisse confessiones accipere, &poenitentibus manum reconciliatricem imponere, ex Cypriario aliisque luce clarius constare.