# Acta eruditorum 1705 168

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, RITUALE ECCLESIASTICUM. PARS POSTERIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/168

At quo tempore primum nata sit Presbyteri Poenitentiarii institutio, non adeo constare, quarto loco non dissimulat. Procul dubio eam gradatim obtinuisse, vimque diversis temporibus nactam. Fortasse ortam esse sub per secutione Deciana, at languide progressam; donec tempore Diocletiani, Episcopis pene ubique dispersis, & vel in exilium actis, vel carceri mancipatis, vel martyrio coronatis, maxime necessarium fuerit, ut istiusmodi munus Presbyteris quibusdam concederetur. Id quod temporis tractu nonnullis in locis continuatum, tandem in statam & solennem institutionem praxinque Posthaec abrogato demum iterum per Nectarium Presevaserit. byteri Poenitentiarii munere, non tamen mox etiam sublatam esse censet privatam peccatorum confessionem Sacerdoti factam; sed integrum poenitentibus relictum, Sacerdotes stimulante conscientia consulere, & ab iis sublevamen impetrare: maxime, cum nulla expressa Christi lege vel institutione ad confessionem privatam fuerint adacti. Atque inde miris, addit, strophis se torquere Scriptores Pontificios, Baronium, Bellarminum, Petavium, Valesium, Thomasinum, aliosque, ut confessionem suam auricularem sartam tectam tueantur, & cum hoc Nectarii facto concilient. At laterem eos lavare, & Aethiopem dealbare satagere, Certum enim esse, abrogato Poenitentiarii munere, Nectarium unicuique permisisse, τῷ ἰδίῳ συνειδότι τῶν μυστηρίων μετέχειν, ut pro arbitrio, animique sui conscientia, ad sacramentorum communionem accederent. Nec aliter hodie facere necessum esse, nisi necessitas urgeat & peccatorum stimulus gravissimus, ut poenitentes conscientiam suam exonerent, & a Sacerdote, pro potestate ei facta, absolutionem nanciscantur. Et hunc quidem morum in Ecclesia Anglicana hucusque servari, ubi in formula Eucharistica moneantur accessuri, ut post examen factum, si quis aliter conscientiam suam tranquillare nequeat, prius Pastorem suum, aliumve prudentem doctumque verbi Dei Ministrum conveniat, eique gravamina animique sui aegritudines aperiat: qui impetrata absolutione, adhibitoque spirituali consilio, remoto omni scrupulo dubioque, conscientiam suam sanam & quietam reddere possit. Addit tandem Calvotrius Canonem Chronicum praecipuorum in hoc opere memoratorum Scriptorum, Conciliorum ac Imperatorum, ad calculos, qui Caveano de primis Christianis operi adjecti sunt, plurimam partem redactum; ut & Indicem rerum, quae in hac parte altera Ritualis Ecclesiastici occurrunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
