# Acta eruditorum 1705 169

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, BURCARDI GOTTHELFFI STRUVII SELECTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/169

BURCARDI GOTTHELFFI STRUVII SELECTA Bibliotheca Historica, secundum Monarchias, Regna, Secula & Materias distincta: accessit index auctorum & rerum Jenae apud Ern. Claud. Bailliar, 1704. 8. constat qua Alph. Ecensuimus in Actis superioris anni Auctoris Clarissimi InAtroductionem in rem literariam atque Bibliothecam Juris, quibus, uti promiserat, nunc addit Bibliothecam Historicam. Unum supra triginta capita continet, in quibus talem ordinem servat, ut ab universali Historia progressum faciat ad particularem: ab hac ad Historiae adminicula. Caput primum quidem recenset Scriptores Bibliothecae Historicae, & de methodo legendi cognoscendique historias. Secundum & tertium fontes Historiarum, scriptores antiquos & recentiores Monarchiae Assyriorum, Persarum, Graecorum & Regnorum Asiaticorum continet. Quartum Scriptores Historiae Romanae in statu libero; quintum Scriptores Historiae Augustae ordinat. Sextum de Scriptoribus Historiae Byzantinae agit. Septimum Scriptores Historiae Imperatorum Germanicorum comprehendit. Octavum Scriptores Historiae universalis. Nonum Scriptores Historiae Gothorum, Longobardorum, aliarumque gentium barbararum persequitur. Decimum Scriptores Rerum Hebraicarum. Undecimum Scriptores rerum Orientalium. Duodecimum caput Scriptores rerum Africanarum & Americanarum explicat. A generalibus hisce, antiquis & orientalibus, progreditur ad Scriptores Historiae particularis, quos secundum regna distinxit, ita ut capite decimo tertio agat de Scriptoribus Rerum Portugallicarum atque Hispanicarum, decimo quarto de Scriptoribus Regni Gallicani & Navarreni, decimo quinto de Scriptoribus Rerum Belgicarum, decimo sexto de Scriptoribus Rerum Britannicarum. Prolixius deducuntur Scriptores Historiae Germanicae, Caput decimum septimum quiquibus diutius inhaeret Auctor. dem Historiae Germanicae generalis Scriptores examinat, ubi simul de his qui de Historia Archiepiscopatuum, Episcopatuum, Abbatiarum, Monasteriorum scripserunt, agit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
