Latin
HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 17
Unproofread scanNot analysed yet
Eas initio non adorationis, sed memoriae causa factas esse, coepisseque adeo illam per simulacra idololatriam in simulacris hominum, non coelestium corporum, quae ipsa primum fuerint adorata sine imagine. Inde vero successu temporis evenisse, vt degenerantibus in cultum Divinum mortuorum honoribus, antiquis suis Diis, astris, mortuorum jam in Deos conversorum nomina tribuerint, Baalis, Astartes &c. sicque imagines consecraverint astris hominibusque defunctis communes. Praeterea phantaliae excitandae commodissimum deprehendentes, ob oculos habere imaginem; si non simulacra, emblemata saltem Deorum coelestium conficere homines instituisse, indeque natas boum, ovium caeterorumque animantium formas, mistasque imprimis illas ex variis corporum formis figuras, emblematice omnes Solem et astra repraesentantes. Privatum primo non publicum, istum cultum fuisse. In Chaldaea enim primis temporibus Solis tantum ignisque cultum publice fuisse receptum, qui &postea diu reliquis cultibus omnibus praevaluerit; quod ex Chaldaeae Persicaeque religionis cognatione, et loco Ruffini in libro II. Hist. Eccles. probatur. Invaluisse autem statuas publice una cum templis, quae a sepulcris habeant origines, quod testentur Patres ubique: nata vero templa ex sacellis, in quibus privatim primo in aedium penetralibus asservabantur majorum reliquiae &imagines, luxu paulatim loca magis ampla magisque exornata quaerente. Materiam simplicissimam fuisse primo terram coctam; sic fictilem Jovis Capitolini statuam a Varrone commemorari: inde lignum, metalla postea, argentumque &aurum. Artem initio fuisse in iis rudem, unde caudicaria Numina Tertulliano appellentur. Opiniones de hisce simulacris suis diversas omnino fovisse diversos. Eos, qui optime adhuc saperent, non pro ipsis Diis, sed repraesentationibus memoriam Deorum provocantibus, ea habuisse. Sic Varronem sensisse, sic Senecam, sic Maximum Tyrium, sic ipsum Platonem, Celsumque &Dionem Chrysostomum, eamque sententiam in Gentilibus agnoscere &confutare Arnobium, Origenem &Augustinum cum caeteris: adeoque verum esse, quosdam ita sensisse, ut ne quidem φύσιν Deorum imaginibus istis repraesentari, sed symbolice virtutes indicari Alios tamen longius progressos, consecratione hiscrediderint.