Latin
EMMENOLOGIA: IN QUA FLUXUS MULIEBRIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 174-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sabdita ejus eruunt felicius: neque enim ulla ratione vel modo corporis humani affectiones innotescent planius, ac si leges eas, quas suis motibus praescripsit Natura, sedulo consulamus. Hanc ipsam in explicandis Naturae arcanis viam singulari cum industria ac laude sequitur Clarissimus praesentis Emmenologiae Auctor Jo. Freind. Non nescius enim, quam infeliciter cesserit hactenus plerisque, qui de Mensibus ad nauseam usque scripserunt. dum ingenio suo abrepti, suorum potius somniorum, quam naturae fuerint interpretes: operam suam haud male collocasse ratus est, si Mensium naturam paulo accuratius explicare aggrederetur, deducta ab elementis mechanicis eorum theoria. Capita, quibus absolvitur tractatus elegantissimus, in universum sunt XIV. I. de purgationis Menstruae natura, II. de variis circa hanc materiam opinionibus, III. de plethorae causis, &quare fiat in foeminis, IV. de structura uteri &vaginae, V. de modo, quo Menses movet plethora, VI. de Argumentis contra plethoram, VII. de periodis, VIII. de phaenomenis, IX.