# Acta eruditorum 1705 175

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, EMMENOLOGIA: IN QUA FLUXUS MULIEBRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/175

de iis, quae aut citius cient, aut diutius retardant menses, X. de symptomatis, quae a suppressis mensibus oriuntur, XI. de methodo in suppressis mensibus therapeutica, cui subnectuntur historiae, XII. de symptomatis, quae a mensium fluxu immodico oriuntur. XIII. de methodo in fluxu mensium immodico therapeutica, cui itidem adjiciuntur historiae. XIV. de remediorum viribus & operatione. Notatu digniora ex singulis sunt sequentia: Plethoram cum Galeno statuit mensium causam, eandem. Cap. III. que a perspiratione impedita dependere persuasus est Clarissimus Auctor. Minor enim in foeminis materiae perspirabilis secretio, ob minorem sanguinis velocitatem, quae ex pulsu, & capillarium vasorum angustia, quae ex textura in sexu sequiori delicatula probaAortae truncus descendens multo am. Cap. IV. ri potest, observatur. plior in foeminis, quam in viris, ut non modo ad musculos excludendo foetui inservientes, sed ad uterum etiam major sanguinis quantitas deferatur; quae vasorum capacitas & multitudo facit, ut

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
