# Acta eruditorum 1705 178-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/178-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/178-2

refecti sunt, ut post diem unum & alterum, illa placentae portio graveolens & plane putrida exclusa, omnisque dolor, & tandem etiam nimius mensium fluxus sopitus fuerit. De emmenagogis eorundemque operandi ratione & modo ita sentit Clarissimus Auctor: cum partium tenuium sint & maxime penetrantium omnia illa, quae jure emmenagoga appellantur, molem sanguineam ita incidunt & comminuunt, ut minor sit globulorum inter se contactus; & proinde compages rarior: sanguis vero ad hunc modum attenuatus, non modo spatium amplius intra canales occupat, sed spiritus etiam nervis uberiores sufficit; unde iterum corde vehementius contracto, fortiore impetu per atterias circulatur. His autem attenuandi viribus menses pellentia instructa esse, confirmare satagit: 1. Per effectus sensibiles ex sapore acri & amaro, odore fragranti, salis vol. indice, pulsus incitatione, colore aucto & diaphoresi, patentes. 2. Per commixtionem emmenagogorum cum sanguine adhuc tepente, ex qua si color floridus & fluiditas tenuior emergat, de attenuandi ac dissolvendi viribus dubitari non posse, persuasus est.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
