# Acta eruditorum 1705 179

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/179

In his enim, cum ea sit operandi ratio, ut humores viscidos dissocient atque attenuent, sanguis jam ante comminutus laxiusque cohaerens, copia detracta, facilius dimovetur, & fortius momentum concipit. Igitur triduo ante consuetum tempus secatur vena, ut tum praecipue novus sanguini accrescat impetus, cum augmenti summam attigerit plethora. Quoad locum, ubi vena secanda, cum citra lentorem sanguis exuberans vasorum vitio restrictus fuerit, saphaena eligitur, quia a vena cava pariter, ac illa, quae circa talum est, ducit originem: adeoque cum fluido largius influente major sit vasorum distensio, facilior aperietur sanguini menstruo egressus. Interdum tamen praestat venam in brachio prius, & deinde in malleolis aperire: diminuta quippe per venam in brachio sectam sanguinis copia, augetur velocitas, postea vero, aperta saphaena, sanguis ad interiora se praecipitat, & auget eam, quae ad vasa uterina continuo increscit, plethoram; unde aucta plethora & velocitate, augetur etiam ad ipsorum latera sanguinis momentum. In Historia prima, quae capiti XI. annexa, de catharticorum inconstanti operatione haec est Clarissimi Auctoris opinio: in iis quibus patentiora sunt lacteorum oscula, sive id a natura, sive vitio aliquo provenerit, ita, ut medicamentum omne in sanguinem facile transmittant, alvus minus movetur: in iis vero, quibus arctius coalescunt, aut obstruuntur lactea, ita, ut pars cathartici maxima in intestinis subsistat, stimulus ad tunicas validior est, & proinde crebrior alvi dejectio. Historia ejusdem capitis V. foeminae mentionem facit, quae ex mensium suppressione omnium maxime questa est de abdomine: in intestinis quippe sensit tormina quasi colica, in ventriculo gravitatem, inflationem & nauseam, &c. Suasit Clarissimus Auctor emplastrum, quod humores resolveret, & doloris vehementiam sopiret: R. Empl. Hyster. de Galban. à q. s. Opii, Camphorae à Zi. M. F. Emplastr. Hoc emplastro sub noctem adhibito, post aliquot horas vehementer incalescebat mulier, & humorum quan

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
