# Acta eruditorum 1705 180

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/180

Etiam peracta salivatione, sanguinem tenuem admodum & rarum relinqui, testatur experientia. Itaque restrictis mensibus nunquam felicius succurritur, quam cum alterantibus per vices interposita sunt purgantia Mercurialia. Etiam continuum Aethiopis mineralis usum, non modo tutum, sed & efficacem semper comperit. Chalybem ex iis esse docet Clarissimus Auctor, quae spiritibus quasi cognata sunt; quod satis ostendere pulsum, chalybeatorum usu vehementer increbrescentem, existimat. Nam non solum gravitatis momento, sed & attenuandi ac rarefaciendi virtute chalybs pollet. Et hinc facile innotescet, quomodo, uti vulgo fertur, & vasa obstructa aperiat, & nimis laxa restringat: quae quidem in agendo vires plerisque non contrariae modo, sed & inexplicabiles videntur, cum tamen, vasis obstructione liberatis, eorum latera adstringi sive contrahi necesse sit. Fibrae enim, quae, dum sanguis stagnaret, relaxatae sunt, nunc remoto omni obstaculo, vim suam naturalem exercent, h. e. elasticitate forti sese tono suo restituunt, & statum contractilem recuperant. Et tonum quidem roborat chalybs non modo, quia vasa obstructione expedit, sed quia spiritus etiam, uti dictum est, uberius sufficit: a quibus pendet omnis fibrarum contractio.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
