Latin
TERIONIRA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 183-3
Unproofread scanNot analysed yet
majoribus Graecorum scriptorum de Re Rustica voluminibus, excerpta sunt haec nostra, quae exhibentur, Geoponica, non semel equidem a viris doctis publici juris facta. Quoniam vero melior, quam quo ornati erant hactenus, ea decebat habitus, cumque reliquiae hae solae, de hoc argumento Graeco sermone scriptae, deperditis ipsis, ex quibus depromptae sunt, monumentis, ad nos usque perduraverint, &spes nulla amplius affulgeat, fore, ut ex bibliothecis Italiae &doctorum virorum loculamentis, ipsa Florentini, Heronis &aliorum Geoponica aliquando excutiantur, trium annorum studium novae horum fragmentorum editioni adornandae ut consecraret, amicorum hortatu induci se Clarissimus editor Petrus Needhamus passus est, ut aeque nitide &emendate, ac Latini de Re Rusticascriptores toties prodierunt, haec quoque luci exponerentur publicae.