# Acta eruditorum 1705 183

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JOANNIS RAII, SOCIETATIS REGIAE SOCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/183

Auctor, natione Brunensis Moravus, Manilae, istius insulae metropoli, hodieque degit, & Societatis Jesu, cujus membrum est, Pharmacopoei munere fungitur, qui propria manu plantas in illa insula obvias descripsit ac delineavit, earumque partem magnam ad Raium nostrum benevole transmisit, praesenti Syllabo comprehensam, quam invidere Noster nec aliis sustinuit. Sequuntur Plantae novae a D. Josepho Pitton Tournefort Aquae Sextiensi observatae in Orientalibus regionibus, & in Corollario Institutionum Rei Herbariae (de quo nuper admodum mense Martio pag. 138 diximus,) nominetenus traditae; ita tamen, ut cum apud Tournefortium ipsum eo ordine, quo ad plantarum species in ipsis Institutionibus Rei Herbariae antehac propositas referri quaeque debet, exhibeantur, hic in ordinem alphabeticum redactae sistantur. Quibus denique Plantae etiam a D. Gulielmo Dampier, in Brasilia, Nova Hollandia, Timor & Nova Guinea observatae & collectae; nec non Plantae Spitabergenses, a Frederico Martens in Itinerario suo descriptae; Plantarum item rariorum, a Caspare Commelino in Praeludiis Botanicis recensitarum, Descriptiones; & Jac. Petiveri Plantae rariores Chinenses, Madraspatanae & Africanae, cum ejusdem Catalogo Plantarum in hortis suis siccis conservatarum, & Farragine plantarum quarundam Indicarum & Americanarum incertae sedis, subjiciuntur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
