# Acta eruditorum 1705 184

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, TERIONIRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/184

Nihil vero omisisse eum temere, quod ad scopum hunc suum faceret, fatemur merito. Et quanquam non neglexit excusos jam typis libros, praecipuum tamen auxilium a manuscriptis codicibus esse repetendum, non ignoravit; unde & refertissimis illis omnis generis librorum seu manu exaratorum seu typis descriptorum Angliae Biblioothecis studiose perlustratis, tredecim manuscriptos, partim integros, partim mutilatos inspexit codices. Ast neque hi diligentiae ejus posuere limites, sed & magnorum virorum, quales sunt Casaubonus, Saracenus, Galeus & alii, cura ipsi subvenit, qua marginibus librorum manu sua tritorum correctiones, annotationes, & collationes adsperserunt; cujus laboris ipsi copiam fecerunt Bibliothecae non minus publicae, quam munificentia Virorum boni literarii studiosissimorum, inter quos, dum viveret, Jo. Cottonus fuit, & nunc est Amplissimus Norvicensis Ecclesiae Episcopus, Joannes Momis, quem dignis tanto literatorum Fautore encomiis ornavit Noster, & librum hunc illi inscripsit, & tanquam ipsi proprium, velut ex Versionem Latinam Jani Corcujus Thesauro prodierit, vindicavit. narii, etsi invenustam, fidelem plerumque tamen, innumeris potius locis repurgare voluit, quam totam abjicere; in qua castiganda nonnihil sibi opis Andream a Lacuna attulisse non dissimulat, qui octo posteriores libros a se translatos Coloniae A. 1543 edidit. Id autem, quod praestitisse jactitet in pagella titulari, eum non fecisse, Needhamus judicat, cum plurima aut prorsus praeterierit, aut perperam intellexerit. Notularum numerum & illae adaugent, quibus Janus Gruterus Cornarii versionem, olim inter suos libros relatam, passim notavit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
