Latin
TERIONIRA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 185
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicuti nihil facile, ita nec versionem Italicam eam susque deque habuit, quae a Petro Lauro Modenensi adornata est: Gallicum vero incassum quaesivit interpretem; quod idem ipsi cum Langbainianis collationibus accidit, quarum ipse Langbainius in Epistola ad Usserium aliquando meminit. Plurima, praecipue in re Botanica, se hausisse candide monet, ex erudita Salmasii in Solinum notarum congerie, in qua nullus quidem ordo compareat, sed copia rerum insignis, &in qua ea, quae de herbis &aromatibus dicuntur ex sententia veterum, ad Geoponicorum quoque mentem accedant propius. Auctorem Collectionis hujus de Re Rustica Scriptorum GraecoAugustorum nomine rum, non unum Viri Eruditi omnes statuunt. non indignam quidam hanc aestumarunt operam, &Constantino Pogonato, sed Porphyrogenneto Basilii Macedonis nepoti alii tribuunt. Inferiorem his dignitate, Cassium Dionysium Uticensem compilasse hanc farraginem, tertia doctorum est opinio; in qua nec dum acquievit aliorum investigatio, qui cum Harduino eadem esse Geoponica contendunt cum Georgicis, quae Vindianus Anatolius Berytus collegerit, quaeque etiam se legisse, in Myriobiblo testetur Photius. Omnium tandem diversae docteque propositae sententiae neutiquam se Nostro approbant, quod vel male intellectis Auctorum verbis nitantur, vel ipsi Scriptorum aetati adversae sint, vel librorum diversum numerum inferant, &ex tribus nominibus unum faciant. Quare solum Cassianum Bassum pro vero operis Collectore agnoscit, &sententiae suae plures allegat asseclas, Hadrianum Junium, Cl. Salmasium, &alios, qui tamen doctorum potius hoc esse judicium dixisse contenti, ex suo nihil determinarint. Attamen nec sola stat horum auctoritate Needhamus. Hinc titulum libro secundo in Barocciano codice praefixum, eademque qua codex manu exaratum, vocat in subsidium: Eκ τῶν περὶ Γεοργίας ἐκλογῶν Κασσιανοῦ Βάσσου σολαστικοῦ βιβλίον δεώτερον περιέχον τάδε, quem aliquid ponderis apud idoneos rerum aestumatores habiturum sperat. Nam id quoque sibi non contrariari credit, quod sub Cassiani nomine quaedam compareant in hac Ecloga; cum veterum consuetudini id conveniens sit, ut, quoties aliorum consarcinabant opera, suas conferrent quoque, proprio praescripto nomine. symbolas.