Latin
LIBRINOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 196
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam enim hoc fatum intra spatium ducentorum annorum expertae essent pleraeque ecclesiarum parochialium, invaluisse dicit, ut canonici curatis quibusdam, monachi vero sacerdotibus, quos dicebant seculares, curam animarum, sed redituum eo intuitu percipiendorum partem solum, interdum valde exiguam, relinquerent, reliqua parte sibi ipsis reservata; quod exemplum cum laici quoque patroni imitandum sibi proposuissent, omnes fere ministros ecclesiarum parochialium in Anglia patronis suis tributarios fuisse factos. Hanc licentiam porro ostendit, quod ad laicos attinet, Eduardo II regnante penitus abolitam, &in aliis quoque variis modis restrictam. Sed cum intra limites praescriptos aegre se contineri paterentur monachi, consilium eos cepisse longe deterius, &clero parochiali maxime Nimirum id egisse illos, noxium, in sequentibus demonstrat. Saxonicis regibus rerum (non quidem, quae sit opinio Seldeni, potientibus, sed post Normannorum in Britanniam adventum) ut ecclesiae, quarum hucusque modo fuerant patroni, cum omnibus emolumentis ad easdem spectantibus, ipsis appropriarentur, h. e. ita addicerentur, ut quicquid illarum curam &fructus respiceret, id omne ex ipsorum arbitrio penderet. Variis autem artibus illos effecisse ait, ut malum sub istis appropriationibus latens non statim appareret. Primo enim officia, quorum intuitu fructus integros ad se traxerant, eos ipsos per vices subiisse, commemorat. Deinde cum negligentius in istis laboribus versarentur, ac propterea ab episcopis jussi essent rerum suarum intra monasteria sua satagere, constituisse eos in dictis ecclesiis capellanos quosdam, vicarios sive curatos, &his, quamvis aegre, salaria porrexisse, quae sufficere posse viderentur. Tertio cum ecclesias in usus suos converti curarent, profiteri eos consuevisse, rationem Digitized byl ogle nem sese habituros pristinae partitionis, &duas quidem obventionum ecclesiasticarum partes ad se recepturos, sed cum onere annexo prospiciendi aedibus sacris &pauperibus, tertiam vero &cum ea plerumque omnes decimas minores &alios reditus minutos sine ullo onere relicturos ecclesiae ministro. Visum hoc fuisse non solum maxime aequum, sed &ad curam animarum promovendam admodum salutare. Hinc sponte sua atque certatim laicos, episcoporum confirmatione accedente, obtulisse monasteriis jura patronatus in ecclesias sibi competentia.