Latin
LIBRINOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 199
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero maxime mirum videri poterat, ipsos ordines religiosos agnovisse publice refert injustitiam appropriationum, ita tamen, ut quem quisque morem damnaret in alio ordine, eundem in suo tolerandum esse censeret, paucis admodum, quorum exempla sistit, in domo propria reformationi studentibus. Hinc &quid in conciliis Constantiensi &Tridentino, nec non a Cardinalibus A. 1536 jussu Pauli III congregatis, ad investigandos, qui in ecclesiam irrepserant, abusus actum fuerit, exponit. Licet vero appropriationibus non negata fuerit regum pariter &parliamentorum conniventia (cujus rationem partim ab utilitatum propriarum studio, partim superstitiosa de monachorum pietate opinione, arcessendam arbitratur) nullo tamen tempore defuisse ostendit, qui easdem in numero praecipuorum ecclesiae gravaminum primo loco ponendas existimarent, ipsis saepe regibus ac parliamentis, plerumque tamen sine effectu, in eandem sententiam euntibus; id quod specialibus exemplis ex regno Henrici III, Eduardi I, Richardi II, Henrici IV, Henrici V, &Henrici VI petitis eleganter deducit; ubi praecipue quae de staturo manus mortuae, de proposita sub Henrico V monasteriorum dissolutione, de concordatis inter papam Martinum V &nationem Anglicam conclusis, &de criminationibus Wiclefo objectis disserit, notari merentur. Henrico VIII regnante, primo non solum vicariis interdictum ait rectoriarum, ceu vocant, suarum conductione, (unde tamen magnam partem vivere eos oportuerit,) sed &per aliud statutum sublata fuisse varia augmenta, quae ipsorum salariis accesserint; deinde cum autoritatis pontificiae jugum excuteretur, tempus adfuisse evincit, quo omnium optime, quicquid injuriarum passa erat ecclesia, tam per appropriationes quam per oppressionem vicariorum, resarciri potuerit. Sed nihil horum factum, imo auctum potius malum fuisse conqueritur. Parliamentum enim, nullo tamen (quod fieri debuisse contendit) cleri legitimo consensu accedente, devolvisse in reges Angliae, praeter jus illud, a pontificibus olim usurpatum, anni integri fructus ex quovis beneneficio vacaturo semel capiendi, simul potestatem singulis annis exigendi reditum, qui decimam cujusvis beneficii partem contineret. Deinceps cum tollerentur monasteria, prioratus aliaeque domus religiosae, minime restituta fuisse ecclesiis parochialibus jura, quae ab ipsis modo illegitimo ad istas domos pervenerant, e. g. Potius post translationem dictadecimarum &oblationum.