# Acta eruditorum 1705 20

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/20

Probatur hoc, quoniam in gemino hoc Numine, per universam Aegyptum, quod nulli alii Deo Deaeve contigit, culto, haut dubie principia omnis generationis venerari Aegyptui voluerint, inter quae non Luna, bene tamen Natura universalis locum obtineat. quae matris ad instar se habeat, Sole patris vices gerente. Porro inde etiam, quod Isidi primas in cultu suo sacrisque religionibus deferant in omnibus Aegyptii, ipsi quoque Osiridi eam anteferentes, quod in Lunam certe non competat, vel aliam quamcunque ex naturalibus rebus. Argumentum quoque ipsum nomen Isidis suppeditare, quod antiquitatem Diodoro teste notet; hoc vero in Naturam universalem optime quadrare videri, quam Gentiles omnes aeternam crediderint. Sed melius adhuc rem evincere veras nominis rationes, ex lingua Hebraeo-Chaldaea, cum ab istis gentibus omnium religionum repetenda veniant initia, derivandas. Esse itaque Isis nil aliud quam Now. Ipsa est, vel w. v. Est est. Indeque simul patere originem verbi ei, tu es, Apollinis Delphici templo inscripti. Nempe esse illud ipsissimum Isidis nomen, cujus commentarium habeat inscriptio ad pedes Isidis, in urbe Sais Minervae nomine cultae, insculpta apud Plutarchum: Ego sum omne quod fuit, quod est, quodque futurum est; cui oppido conveniat cum inscriptione Capuensi, in qua est: Te tibi jura, quae es omnia Isis. Hancque veram esse nominis Jehovab interpretationem, quod Naturae universali tribuerint Aegyptii, mania, quae postea Spinosam aliosque profanos homines invasit, jam occupati. Sed & quartum argumentum pro hac sententia omnia Isidis simulacra suppeditare, atque illud inprimis, quod in explicatione gemmae Augustae Illustris Cuperus exhibuit p. 252. In eo turrim capiti impositam terram, duas cannas, quarum radices tridentem repraesentent, mare, flammas ex cavitatibus cannarum prodeuntes aerem & ignem notare. Praeterea turrim in capite, Cybeles quoque Cererisque esse signum, itemque mammarum vim alendi notantium, multitudinem; Isidem enim, Cererem, Vestam, Cybelem, Matrem Deorum, nil aliud esse, quam diversa Numinis ejusdem nomina. Illius rei si Illustri Cupero in mentem venisset, miraturum cum non fuisse, inter Boissardi imagines Isidis inveniri figuras multimammias, cum inscriptione φύσις παναίολος, Natura universalis.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
